라틴어 문장 검색

quod autem me maxime movere solebat, cum audiebam illum plus apud te posse quam gravitas istius aetatis, imperi, prudentiae postularet quam multos enim mecum egisse putas ut se Statio commendarem, quam multa autem ipsum ἀφελῶσ mecum in sermone ita posuisse :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 3:1)
hic mihi isti singulari ingenio videntur esse qui et id quod mihi contra illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis pro portu stationeque utuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 14장 1:1)
Praeterea illud miror, Encolpi, tibi non succurrisse, unum nautam stationis perpetuae interdiu noctuque iacere in scapha, nec posse inde custodem nisi aut caede expelli aut praecipitari viribus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:10)
Aedificant auro sedesque ad sidera mittunt, expelluntur aquae saxis, mare nascitur arvis, et permutata rerum statione rebellant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:11)
haec statio est tacitis fida cupidinibus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 11:6)
Est statio separata ac diversum genus;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae metuentes taurorum proelia.6)
Plerique in stationibus sedent tempusque audiendi fabulis conterunt, ac subinde sibi nuntiari iubent, an iam recitator intraverit, an dixerit praefationem, an e:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 2:1)
Itaque prenso amicos, supplico, ambio, domos stationesque circumeo, quantumque vel auctoritate vel gratia valeam, precibus experior, teque obsecro ut aliquam oneris mei partem suscipere tanti putes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 5:2)
C. PLINIUS STATIO SABINO SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 101)
quamquam fossa quam providentissimus imperator fecit exhaustus, premit valles, innatat campis, quaque planum solum, pro solo cernitur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 2:1)
Ego per eadem loca invenio fossam a rege percussam, sed incertum utrum ad colligendum umorem circumiacentium agrorum an ad committendum flumini lacum;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41 4:1)
Potest enim lacus fossa usque ad flumen adduci nec tamen in flumen emitti, sed relicto quasi margine contineri pariter et dirimi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 2:1)
Erit enim facile per illam brevissimam terram, quae interiacebit, advecta fossa onera transponere in flumen.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 2:3)
Praeterea per id spatium, per quod fossa fodienda est, incidunt rivi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 3:3)
Enimvero, si placeat fossam longius ducere et altius pressam mari aequare nec in flumen, sed in ipsum mare emittere, repercussus maris servabit et reprimet, quidquid e lacu veniet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION