라틴어 문장 검색

contemplator enim, cum montibus adsimulata nubila portabunt venti transversa per auras, aut ubi per magnos montis cumulata videbis insuper esse aliis alia atque urguere superna in statione locata sepultis undique ventis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:8)
sed variarum rerum disparilitas, auctoribus diversa confusa temporibus, ita in quoddam digesta corpus est, ut quae indistincte atque promiscue ad subsidium memoriae annotaveramus in ordinem instar membrorum cohaerentia convenirent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 3:2)
nec opus esset diversis meatibus quibus singula traderentur, sed unus utrique sufficeret ab eadem statione transmisso:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 19:3)
Te, quum, statione peracta, Astra petes serus, praelati regia coeli Excipiet, gaudente polo, seu sceptra tenere, Seu te flammigeros Phoebi conscendere currus, Telluremque nihil mutato sole timentem Igne vago lustrare iuvet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:10)
Solvuntur flavi longa statione Rutheni:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:3)
solus sua litora turbat Circius, et tuta prohibet statione Monoeci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:7)
Ingreditur pulsa fluvium statione vacantem Caesar, et ad tutas hostis compellitur arces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:37)
Ut matutinos spargens super aequora Phoebus Fregit aquis radios, et liber nubibus aether, Et posito Borea, pacemque tenentibus Austris, Servatum bello iacuit mare, movit ab omni Quisque suam statione ratem, paribusque lacertis Caesaris hinc puppes, hinc Graio remige classis Tollitur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:6)
hanc omni puppes statione solutae Circumeunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:29)
nec forti velis Aquilone recepto Inter semirutas magnae Carthaginis arces Et Clupeam tenuit stationis litora notae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:2)
miserique fuit spes irrita mundi Posse duces parva campi statione diremtos Admotum damnare nefas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:45)
Illo forte die Caesar, statione relicta, Ad segetum raptus moturus signa, repente Conspicit in planos hostem descendere campos, Oblatumque videt votis sibi mille petitum Tempus, in extremos quo mitteret omnia casus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:13)
Proxima Leptis erat, cuius statione quietam Exegere hiemem, nimbis flammisque carentem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:7)
347 Hinc classis, syrtibus liberata, in Libyae ora stationem capit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권29)
Sol tempora dividit anni, Mutat nocte diem, radiisque potentibus astra Ire vetat, cursuque vagos statione moratur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION