라틴어 문장 검색

Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus et lauri bacas oleamque cruentaque myrta, tum gruibus pedicas et retia ponere cervis auritosque sequi lepores, tum figere dammas, stuppea torquentem Balearis verbera fundae, cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:10)
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi, quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:3)
Rura gelu tum claudit hiems nec semine iacto concretam patitur radicem adfigere terrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:2)
Inde ubi iam validis amplexae stirpibus ulmos exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde - ante reformidant ferrum - tum denique dura exerce imperia et ramos conpesce fluentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 17:2)
Illis ira modum supra est, laesaeque venenum morsibus inspirant et spicula caeca relinquunt adfixae venis animasque in vulnere ponunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:3)
"signa ego Punicis adfixa delubris et arma militibus sine caede" dixit "derepta vidi, vidi ego civium retorta tergo bracchia libero portasque non clausas et arva Marte coli populata nostro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 56)
et tamen urges iampridem non tacta ligonibus arva bovemque disiunctum curas et strictis frondibus exples;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1410)
hunc si perconteris, avi cur atque parentis praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, omnia conductis coemens obsonia nummis, sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, respondet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.4)
quin corpus onustum hesternis vitiis animum quoque praegravat una atque adfigit humo divinae particulam aurae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:14)
quae causa est praecipientibus, ut etiam, cum satis adfixisse eas pueris recto illo quo primum scribi solent contextu videntur, retro agant rursus et varia permutatione turbent, litteras qui instituuntur facie norint non ordine.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 54:2)
et qui erunt in difficiliore huius laboris genere versati, sine molestia quae ipsi composuerint iam familiaria animo suo adfigent, et adsuescent optimis semperque habebunt intra se, quod imitentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 125:2)
ceterum, qui uti ἐπιδιηγήσει volet, narrationis loco rem stringat et contentus indicare, quod factum sit, quo sit modo factum plenius se loco suo expositurum esse promittat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 217:5)
An sacrilegus, qui, ut hostes urbe expelleret, arma templo adfixa detraxit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 130:3)
nam ut illi robur ac lacertos barbamque ante omnia et alia, quae natura proprie maribus dedit, parum existimant decora, quaeque fortia, si liceret, forent ut dura molliunt, ita nos habitum ipsum orationis virilem et illam vim stricte robusteque dicendi tenera quadam elocutionis cute operimus et, dum levia sint ac nitida, quantum valeant, nihil interesse arbitramur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 282:1)
sed repetere saepius licet, sive dubites sive memoriae penitus adfigere velis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION