라틴어 문장 검색

Denique finem faciam, si hoc unum adiecero, nec infantes nec pueros nec mente lapsos timere mortem et esse turpissimum, si eam securitatem nobis ratio non praestat, ad quam stultitia perducit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 12:1)
Humilis res est stultitia, abiecta, sordida, servilis, multis affectibus et saevissimis subiecta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 37 4:1)
In diversum ecce sapientia et stultitia discedunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 4:2)
"Stultitia," inquis, "est, cui nihil constat, nihil diu placet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 2:1)
nihil stultitia pacatum habet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:2)
quid ita nos stultitia tam pertinaciter teneat?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 9:5)
O infelicem stultitiam !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 2:5)
Stultitia est timore mortis mori.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 8:3)
Hoc enim stultitiae proprium quis dixerit, ignave et contumaciter facere, quae faciat, et alio corpus inpellere, alio animum distrahique inter diversissimos motus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 32:1)
Nemo non, cum alteri prodest, sibi profuit, non eo nomine dico, quod volet adiuvare adiutus, protegere defensus, quod bonum exemplum circuitu ad facientem revertitur, sicut mala exempla reddunt in auctores nec ulla miseratio contingit iis, qui patiuntur iniurias, quas posse fieri faciendo docuerunt, sed quod virtutum omnium pretium in ipsis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 19:4)
aut sua nocet cuique stultitia aut aliena nequitia, sic quemadmodum gladius neminem occidit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 30:4)
In aequo est autem amissae rei miseratio et timor amittendae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 6:2)
nam et miserationi eius qui non benignissime alitur adiecit aliquid et pietati suae nihil detraxit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 20:8)
Audiebat illum SCAVRVS, non tantum disertissimus homo sed uenustissimus, qui nullius umquam inpunitam stultitiam transire Passurus erat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 22:4)
Latro dignus fuit miseratione qui ne excusare quidem errorem suum potuit.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 11:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION