라틴어 문장 검색

nam et ex fuso exercitu cum decimus quisque fusti feritur, etiam strenui sortiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 44장10)
' admonitusque fortiter protendere cervicem, 'utinam' ait 'tu tam fortiter ferias!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장9)
tum iussam poenam subiit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장2)
Haud minus prompte L. Vetus socrusque eius Sextia et Pollitta filia necem subiere, invisi principi tamquam vivendo exprobrarent interfectum esse Rubellium Plautum, generum Luci Veteris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장1)
nimiae tantum pietatis ream separarent, atque ipse quamcumque sortem subiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 32장2)
primus enim contempto ordine rerum, omissa modestia ac pudore verborum, ipsis etiam quibus utitur armis incompositus et studio feriendi plerumque deiectus, non pugnat, sed rixatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 5:1)
subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo, et invisa primo desidia postremo amatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 1:4)
subiit sustinuitque molem Iulius Frontinus, vir magnus, quantum licebat, validamque et pugnacem Silurum gentem armis subegit, super virtutem hostium locorum quoque difficultates eluctatus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 17장 3:2)
igitur ut Batavi miscere ictus, ferire umbonibus, ora fodere, et stratis qui in aequo adstiterant, erigere in collis aciem coepere, ceterae cohortes aemulatione et impetu conisae proximos quosque caedere:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 2:1)
horror animum subit quotiens recordor feralem introitum et hanc solam Galbae victoriam, cum in oculis urbis decimari deditos iuberet, quos deprecantis in fidem acceperat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장6)
agerent ac ferirent, si ita re publica videretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장7)
aperti incautique muros subiere, cibo vinoque praegraves.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장2)
ingerunt desuper Othoniani pila librato magis et certo ictu adversus temere subeuntis cohortis Germanorum, cantu truci et more patrio nudis corporibus super umeros scuta quatientium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장3)
pars subeuntium obruti, pars confixi et exangues aut laceri:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장6)
et erant quos varia sors rerum lacrimaeque et misericordia subiret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION