라틴어 문장 검색

Iamque terrae rates adplicabantur, cum acies clipeata consurgit et hastas certo ictu, utpote libero nisu, mittit e ratibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 11:1)
Babylonia demortuo Mazaeo Stameni subiecta est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 21:3)
Memoriae proditum est quosdam adplicatos arborum truncis et non solum viventibus, sed etiam inter se conloquentibus similis esse conspectos durante adhuc habitu, in quo mors quemque deprenderat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 16:1)
Quippe instabiles rates nec dirigi ad ripam nec tuto adplicari posse credebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 15:1)
"Praeterea in ripa оmnе periculum est, ubi adplicantes navigia hostis expectat."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:13)
Quippe III flumina tota India praeter Gangen maxima munimento arcis adplicant undas:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 9:3)
Quibus tandem navis erepta non tamen ripae adplicatur, sed in proximum vadum inliditur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 15:2)
Tum aliam insulam medio amni sitam evecti paulo lentius, quia cursus aestu reverberabatur, adplicant classem et ad commeatus petendos discurrunt, securi casus eius, qui supervenit ignaris.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 8:1)
visam te incolumem audiamque Hiberum narrantem loca, facta, nationes, ut mos est tuus, applicansque collum iucundum os oculosque saviabor.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 94)
1. Patruus vester Alexander, comes illustris, qui diebus proximis celestem unde venerat secundum spiritum remeavit ad patriam, dominus meus erat et memoria eius usque quo sub tempore vivam dominabitur michi, quando magnificentia sua, que super astra nunc affluenter dignis premis muneratur, me sibi ab annosis temporibus sponte sua fecit esse subiectum.
(단테 알리기에리, Epistolae 8:1)
cuius ratio est, quia veritas de re, que in veritate consistit tanquam in subiecto, est similitudo perfecta rei sicut est. 15.
(단테 알리기에리, Epistolae 95:3)
Sex igitur sunt que in principio cuiusque doctrinalis operis inquirenda sunt, videlicet subiectum, agens, forma, finis, libri titulus, et genus philosophie.
(단테 알리기에리, Epistolae 96:3)
De istis tria sunt in quibus pars ista, quam vobis destinare proposui, variatur a toto, scilicet subiectum, forma et titulus;
(단테 알리기에리, Epistolae 96:4)
23. Hiis visis, manifestum est quod duplex oportet esse subiectum circa quod currant alterni sensus.
(단테 알리기에리, Epistolae 98:1)
Et ideo videndum est de subiecto huius operis, prout ad litteram accipitur;
(단테 알리기에리, Epistolae 98:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION