라틴어 문장 검색

Est aeque ac si subiectum sit coram rebus informibus quod omnino praesto est ut eius commodis aptentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 143:5)
Scientia et technologia non sunt indifferentes, sed implicare possunt, ab initio usque ad finem processus, varias intentiones ac possibilitates, et diversimode se conformare possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 151:2)
Intra unumquemque coetum socialem et inter eos, institutiones conformantur quae regulas dant vinculis humanis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 186:4)
Nos ambitui accommodare studemus, et cum ille est inordinatus, confusus vel inquinamento visuali et acustico saturatus, excessus stimulorum nos provocat ad quaerendam conformandamque identitatem integratam et felicem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 193:4)
Immoderata rerum consumptio ex paradigmate technico oeconomico subiective eruitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:2)
Si est huiusmodi subiecti genus, quod in societate vult praevalere, normae tantum observabuntur cum eius necessitatibus non contradixerint.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 262:6)
Pernobile est tueri officium creati curandi per parvas cotidianas actiones, ac mirabile quod educatio valet eis rationem praebere usque ad conformandam certam vitae formam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 270:6)
Implicat quoque amantem conscientiam nos ab aliis creaturis non esse segregatos, sed cum ceteris rebus universi magnificam universalem communionem conformare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 280:5)
lux eius est lux subiecti credentis quod est Ecclesia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:2)
Praeteritum fidei tempus, ille actus amoris Iesu qui in mundo novam vitam generavit, ad nos pervenit per aliorum, testium, memoriam, vivens permanens in unico subiecto memoriae quod est Ecclesia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:16)
non agitur de segregata relatione inter « ego » fidelem et « Tu » divinum, inter subiectum autonomum et Deum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:3)
in aliis persona implicatur, quatenus membrum subiecti viventis, in complicatis relationibus communitatum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:7)
Ille quidem verba symboli Credo in veritate proferre nequit, quin hac de causa non transformetur, quin immittatur in historiam amoris qui eum amplectitur, qui eius extendit exsistentiam eumque participem efficit ingentis communionis, ultimi subiecti Credo pronuntiantis, videlicet Ecclesiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:13)
Nobis videtur huiusmodi unitas opponi mentis libertati ac subiecti autonomiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 89:6)
In communione solius subiecti, quod est Ecclesia, communi fruimur intuitu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 92:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION