라틴어 문장 검색

Sed si garrulus non putabor, volo de moribus feminae pauca praemittere, ni quisquam vestrum habeat seria et discenda quae proferat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 1:2)
Nam temporibus Severi principis, qui ostendabat duritiam morum, Sammonicus Serenus, vir seculo suo doctus, cum ad principem suum scriberet faceretque de hoc pisce sermonem, verba Plinii quae superius posui praemisit et ita subiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 6:2)
His praemissis malorum enumeranda sunt genera, quae Cloatius in Ordinatorum Graecorum libro quarto ita diligenter enumerat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 2:1)
Pro, si remeasset in Urbem, Gallorum tantum populis Arctoque subacta, Quam seriem rerum longa praemittere pompa, Quas potuit belli facies!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:39)
Obvia, ceu laeto, praemittunt munera flentes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:52)
Sed iam percusserat astra Aurorae praemissa dies:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:35)
Vix ego lecticam subsequar, ille feret.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVI5)
arma multi varie disserunt cur ab armis Vergilius coeperit, omnes tamen inania sentire manifestum est, cum eum constet aliunde sumpsisse principium, sicut in praemissa eius vita monstratum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 11)
plenum namque est 'Aeole incute vim ventis'. item Aeneas rapidum ad naves praemittit Achatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 657)
et sciendum est, quia, quotiens praemittimus nomen cuiuslibet generis et interposito pronomine
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1597)
fessi rerum hoc est penuria fatigati, id est esurientes, quod fere laborem fames subsequitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1781)
corripvit aut de pharetra corripuit, ut est corripit hic subita trepidus formidine ferrum, aut ab Achate, ut eum secutum esse per silentium intellegamus, ut illo loco ni iam praemissus Achates adforet, item nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1881)
ergo quoniam Aeneas in partem regni admittetur a Didone per occasionem coniugii, idcirco haec poeta praemisit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 22310)
unde animadvertendum est extra pomerium fuisse, nam in subsequentibus ostenditur, eum extra pomerium fuisse, cum ait Venus et qua te ducit via, dirige gressum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3056)
hic ergo et sacrum templum, quod in luco, id est in loco sacro conditur, docet, et administrari in templo rem publicam subsequentibus versibus indicat 'iura dabat legesque viris operumque laborem p. a. i. a. s. t.' alibi tantum sacra esse templa, alibi omnia ubi agi posse, locis suis monstrabitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4465)

SEARCH

MENU NAVIGATION