라틴어 문장 검색

Atque rursus, si quis domos plures aedificet, ita rem disponat ut quae in una desint commoditates adsint in altera.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:20)
Nam de belneis et piscinis non loquor, Superest tamen ut antequam ad frontem aedium pervenias collocentur areae tres, area viridis, gramine vestita cum pariete in circuitu, et iuxta parietem arboribus ordine positis, sata area altera eiusdem amplitudinis sed in pariete cuius sint turriculae extructae aut simile quod eiusmodi elegantiae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:17)
Non desunt qui petitiones in manus suas recipiunt et operam avide pollicentur, quibus tamen ut cum effectu procedant curae non est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 1:5)
At inter inferiores non deerit reverentia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:20)
Cui dedit, ut forti, propriae superesse cohorti, Eius et ipse gregis sit censor munere regis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:5)
"En iacet egrotus paruo leo tempore notus, Cuius, ut ipse uides, desunt ad forcia uires!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:10)
Non desis plorantibus in consolatione et cum lugentibus luge.
(불가타 성경, 집회서, 7장38)
deerit fuga a veloce, et fortis non firmabit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam;
(불가타 성경, 아모스서, 2장14)
" Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem; et plui super unam civitatem et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est, et pars, super quam non plui, aruit.
(불가타 성경, 아모스서, 4장7)
Antiochus autem contemni se arbitratus, simul et exprobrantem dedignans vocem, cum adhuc adulescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem simul et beatum facturum, translatum a patriis legibus, et amicum habiturum et officia ei crediturum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장24)
alii vero omnia, quae eis supererant, vendebant simulque Dominum deprecabantur, ut eriperet eos, qui ab impio Nicanore, prius quam comminus venirent, venumdati essent:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장14)
nam, quamdiu superest Iudas, impossibile est pacem esse negotiis ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장10)
quod superest musicae institutioni et captie septimo libri V (p. 358, v. 2):
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:8)
quos si duo rursus septenario dempserim, supersunt v, atque ex his alios duos, iij rursus exuberant, quos alio binario deminutos sola unitas superstes egreditur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De inventione eorum numerorum, qui ad se secundi et compositi sunt, ad alios vero relati primi et incompositi 2:5)
Rursus aufero de maiore minoris numeri quantitatem, id est viiij de xxj, relinquuntur xij. Ex his rursus demo viiij, supersunt iij. Qui si ex novenario detrahantur, senarius relinquetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De inventione eorum numerorum, qui ad se secundi et compositi sunt, ad alios vero relati primi et incompositi 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION