라틴어 문장 검색

miserique in crure Sabelli Seps stetit exiguus, quem flexo dente tenacem Avulsitque manu, piloque adfixit arenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:17)
Numquam deliciae supiniores.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, VI5)
Cum sint crura tibi similent quae cornua lunae, In rhytio poteras, Phoebe, lavare pedes.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXV1)
Nunc sunt crura pilis et sunt tibi pectora saetis Horrida, sed mens est, Pannyche, volsa tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXVI5)
Quod pectus, quod crura tibi, quod bracchia vellis, Quod cincta est brevibus mentula tonsa pilis:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXII1)
Quod nec carmine glorior supino Nec retro lego Sotaden cinaedum, Nusquam Graecula quod recantat echo Nec dictat mihi luculentus Attis Mollem debilitate galliambon:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXVI1)
Cum faciem laudo, cum miror crura manusque, Dicere, Galla, soles 'Nuda placebo magis,' Et semper vitas communia balnea nobis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LI1)
Et voltu poteram tuo carere Et collo manibusque cruribusque Et mammis natibusque clunibusque, Et, ne singula persequi laborem, Tota te poteram, Chloe, carere.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LIII1)
Stat exoletus suggeritque ructanti Pinnas rubentes cuspidesque lentisci, Et aestuanti tenue ventilat frigus Supina prasino concubina flabello, Fugatque muscas myrtea puer virga.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII4)
Cum tibi trecenti consules, Vetustilla, Et tres capilli quattuorque sint dentes, Pectus cicadae, crus colorque formicae;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII1)
Haec et talia dum refert supinus, Illas purpureas et adrogantes Iussit surgere Lei+tus lacernas.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VIII3)
Per cuius digitos currit levis anulus omnes, Crura gerit nullo qui violata pilo?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXI4)
Non adtendis, et aure me supina Iam dudum quasi neglegenter audis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII9)
Non sum de fragili dolatus ulmo, Nec quae stat rigida supina vena, De ligno mihi quolibet columna est, Sed viva generata de cupressu:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIX1)
Quod tibi crura rigent saetis et pectora villis, Verba putas famae te, Charideme, dare?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LVI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION