라틴어 문장 검색

Plures enim paupertatis, misericordiae atque ieiunii arbitros declinantes in hoc ipso placere cupiunt, quod placere contemnunt;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:24)
Sed ne hoc ipsud tibi iactantiam generet, quod saeculi iactantiam contempsisti, ne cogitatio tacita subrepat, ut quia in auratis vestibus placere desisti, placere coneris in sordibus et, quando in conventu fratrum veneris vel sororum, humili sedeas scabello, te causeris indignam, vocem ex industria quasi confecta ieiuniis tenues et deficientis imitata gressum umeris innitaris alterius.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:34)
"aut enim unum odiet et alterum amabit, aut unum patietur et alterum contemnet."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:8)
postquam eam pro suae merito sanctitatis venerari, colere, suspicere coepi, omnes me ilico deseruere virtutes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:9)
tu aliena desideras, illae contemnunt sua;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 5:4)
Tu aurum contemnis, alius diligit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:18)
Per fidei commissa legibus inludimus, et quasi maiora sint imperatorum scita quam Christi, leges timemus, evangelia contemnimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:7)
Esto subiectus pontifici tuo et quasi animae parentem suspice:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:11)
Quid suspicimus et amamus, quod Petrus se non habere testatur?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:10)
Per bonam et malam famam a dextris et a sinistris Christi miles graditur, nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur, non divitiis tumet, non contrahitur paupertate, et laeta contemnit et tristia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:6)
Facile contemnitur clericus, qui saepe vocatus ad prandium non recusat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 15:9)
Nescio quo enim modo etiam ipse, qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te iudicat et mirum in modum, si rogantem contempseris, plus miratur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:2)
Procuratores et dispensatores domorum alienarum atque villarum quomodo esse possunt, qui proprias iubentur contemnere facultates?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:8)
nulla nuptias contemptura timeat egestatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:3)
Ego carnis bona, quae semper et ipse contempsit, in animae laudibus non requiram nee me iactabo de genere, id est de alienis bonis, eum et Abraham et Isaae, sancti viri, Ismahelem et Esau peccatores genuerint et a regione Iephte in catalogo iustorum apostoli voce numeratus de meretrice sit natus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION