라틴어 문장 검색

sufficienter indicasse me suspicor quod tu requirendum existimasti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 6:7)
"adsis, o memor hospitii, Iunoniaque arva dexter ames, seu te roseum Titana vocari gentis Achaemeniae ritu, seu praestat Osirin frugiferum, seu Persei sub rupibus antri indignata sequi torquentem cornua Mithram."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권249)
Amans quod suspicatur, vigilans somniat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 016)
Non licet rectius suspicari, non libet propius experiri.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 8:2)
nihil suspicari licebit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 6:6)
Hadrianum autem Ebrinus retinuit, quoniam suspicabatur eum habere aliquam legationem imperatoris ad Brittaniae reges aduersus regnum, cuius tunc ipse maximam curam gerebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 3:7)
"Non hoc," inquiens, "suspiceris;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:8)
quantum periculum ab illis populis fuerit, si Capitolium ab exsulibus obsessum scissent, suspicari de praeterito quam re ipsa experiri est melius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 219:3)
suspicatus enim id quod erat, receptui propere cecinit ac misit ad unde aquabantur, ubi et excipi aliqui possent et notari oculis, si qui forte adustioris coloris ut ex recenti via essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 688:1)
minime id quod erat suspicari poterat, tantae rei frustratione Hannibalem elusum, ut ubi dux, ubi exercitus esset cum quo castra conlata habuerit ignoraret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 692:1)
dein quinque milium spatium progressus, cum ex iniquitate locorum, id quod erat, suspicatus esset, sequi non posse hostem, substitit in tumulo quodam dimisitque suos per omnia iuga vallesque, qui palatos in unum colligerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 140:2)
ex iis quoque qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra revertentes in hostium stationes tamquam in suas illati sunt, partim ex discursu id quod erat suspicati ita se in fugam passim sparserunt ut ab ipsis agrestibus errantes circumvenirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 185:1)
Micythio et Xenoclides, penes quos tum summa rerum pulso Euthymida Chalcide erat, seu ipsi per se suspicati seu indicata re, primo pavidi nihil usquam spei nisi in fuga ponebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 450:1)
Ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas suspicabar atque insontis miseras cruciabam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 256)
id si relinquo ac non peto, omnes ilico me suspicentur, credo, habere aurum domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 237)

SEARCH

MENU NAVIGATION