라틴어 문장 검색

piceum fert fumida lumen taeda et commixtam Volcanus ad astra favillam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:15)
Ergo aderat promissa dies et tempora Parcae debita complerant, cum Turni iniuria Matrem admonuit ratibus sacris depellere taedas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 5:1)
Bina dabo argento perfecta atque aspera signis pocula, devicta genitor quae cepit Arisba, et tripodas geminos, auri duo magna talenta, cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:11)
ardentis taedas alii ad fastigia iactant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:16)
At non in Venerem segnes nocturnaque bella aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi, exspectate dapes et plenae pocula mensae, hic amor, hoc studium, dum sacra secundus haruspex nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:7)
Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius, insanire libet quoniam tibi, pocula ponam fagina, caelatum divini opus Alcimedontis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON25)
DamoetasEt nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, et molli circum est ansas amplexus acantho, Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON29)
si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON31)
pocula bina novo spumantia lacte quotannis, craterasque duo statuam tibi pinguis olivi, et multo in primis hilarans convivia Baccho, - ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra, - vina novum fundam calathis Ariusia nectar.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS45)
ThyrsisHic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis semper, et adsidua postes fuligine nigri;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS30)
Iungentur iam grypes equis, aevoque sequenti cum canibus timidi venient ad pocula dammae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS15)
Vos, o clarissima mundi lumina, labentem caelo quae ducitis annum, Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista, poculaque inventis Acheloia miscuit uvis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:2)
Media fert tristis sucos tardumque saporem felicis mali, quo non praesentius ullum, pocula si quando saevae infecere novercae, miscueruntque herbas et non innoxia verba, auxilium venit ac membris agit atra venena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:12)
Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris caeditur et veteres ineunt proscaenia ludi praemiaque ingeniis pagos et compita circum thesidae posuere atque inter pocula laeti mollibus in pratis unctos saluere per utres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 18:4)
Tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat, pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION