라틴어 문장 검색

| Idem et Scintilla flens dixit ac per genium eius Gaium appellando rogare coepit, ut se frangeret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:3)
Et ille quidem flens consedit in lecto.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:4)
Haec ergo cum virum extulisset, non contenta vulgari more funus passis prosequi crinibus aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere, in conditorium etiam prosecuta est defunctum, positumque in hypogaeo Graeco more corpus custodire ac flere totis noctibus diebusque coepit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:2)
. . Applicitus cum clamore flevi et Hoc inquam a diis meruimus, ut nos sola morte coniungerent?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:9)
Huius in ore concretus sanguis, contusaque lumina flebant, stabant aerati scabra rubigine dentes, tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, atque inter torto laceratam pectore vestem sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:13)
. . Dum haec me stupente in lectulo sedet anserisque fatum complorat, interim Proselenos cum impensa sacrificii venit, visoque ansere occiso sciscitata causam tristitiae et ipsa flere vehementius coepit meique misereri, tanquam patrem meum, non publicum anserem, occidissem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:9)
92 P.L.M. Naufragus eiecta nudus rate quaerit eodem percussum telo, cui sua fata fleat.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 19:1)
101 P.L.M. Foeda est in coitu et brevis voluptas et taedet Veneris statim peractae.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 28:1)
Cum tristem servitutem flerent Attici, (Non quia crudelis ille, sed quoniam gravis Omnino insuetis), onus et coepissent queri, Aesopus talem tum fabellam rettulit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.3)
Spoliatus igitur casus cum fleret suos:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Muli duo et vectores.5)
Quibus ex causis necesse est tamquam immaturam mortem eius in sinu tuo defleam, si tamen fas est aut flere aut omnino mortem vocare, qua tanti viri mortalitas magis finita quam vita est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 10:1)
Flevit multum, multum rogavit, multum etiam tacuit, in summa fecit mihi fidem paenitentiae verae:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 1:2)
Flet mea vaesana laesa puella manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 73)
Talis periuri promissaque velaque Thesei Flevit praecipites Cressa tulisse Notos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 711)
Flete meos casus - tristes rediere tabellae Infelix hodie littera posse negat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 121)

SEARCH

MENU NAVIGATION