라틴어 문장 검색

nam haud procul tentorio eius non ignobilis barbarus cum telo repertus ordinem insidiarum seque auctorem et socios per tormenta edidit, convictique et puniti sunt qui specie amicitiae dolum parabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장6)
Ac primum legio gradu immota et angustias loci pro munimento retinens, postquam in propius suggressos hostis certo iactu tela exhauserat, velut cuneo erupit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장1)
ceteri terga praebuere, difficili effugio, quia circumiecta vehicula saepserant abitus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장4)
et miles ne mulierum quidem neci temperabat, confixaque telis etiam iumenta corporum cumulum auxerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장5)
sane consilium occultavit, telum inter ignaros paravit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 44장3)
nec manu aut telo opus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장8)
et pila militum arsere, magis insigni prodigio quia Parthus hostis missilibus telis decertat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 7장5)
quidam amissis omnibus fortunis, diurni quoque victus, alii caritate suorum, quos eripere nequiverant, quamvis patente effugio interiere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장8)
telum quoque in necem eius paratum ostendit accirique reum iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장3)
Seneca, quoniam senile corpus et parco victu tenuatum lenta effugia sanguini praebebat, crurum quoque et poplitum venas abrumpit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장7)
igitur centurio, ubi effugia villae clausit, iussa imperatoris Ostorio aperit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 15장4)
quod velut telum corripuere accusatores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 27장6)
Cum per haec atque talia Marcellus, ut erat torvus ac minax, voce vultu oculis ardesceret, non illa nota et celebritate periculorum sueta iam senatus maestitia, sed novus et altior pavor manus et tela militum cernentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 29장1)
sin proprium periculum increpuit, non hercule lorica et gladius in acie firmius munimentum quam reo et periclitanti eloquentia, praesidium simul ac telum, quo propugnare pariter et incessere sive in iudicio sive in senatu sive apud principem possis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 5:2)
nam lucrosae huius et sanguinantis eloquentiae usus recens et ex malis moribus natus, atque, ut tu dicebas, Aper, in locum teli repertus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION