라틴어 문장 검색

subitque inter integram atque emortuam partem caruncula, quae, quod abscessit, expellit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 10:6)
itaque, eo subsistente, subit humerus agitatus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 2:4)
vimen erat dum stagna subit;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:111)
sic pastor obesum lacte canem ferroque ligat pascitque revinctum, dum validus servare gregem vigilique rapaces latratu terrere lupos;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:81)
agnoscit gemitus et poenae parcere nescit, quam subiit, dominique memor, quem verberat, odit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:103)
laeta subit Romam pietas et gaudia paene moverunt lacrimas tantoque exultat alumno:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:236)
"Ne prisca revolvam neu numerem, quantis iniuria mille per annos sit retro ducibus, quanti foedabitur aevi canities, unam subeant quot saecula culpam:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:289)
Iam non Armenios iaculis terrebis et arcu, per campos volucrem non agitabis equum;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:38)
Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem senserat et primi laxabant germina flores, iamque iter in gremio pacis sollemne parabant ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent, sed vaga lascivis flueret discursibus aestas:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:59)
probitatis inertia nomen, iustitiae formido subit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:126)
Tarbigilus simulare fugam flatusque Leonis spe nutrire leves inprovisusque repente, dum gravibus marcent epulis hostique catenas inter vina crepant, largo sopita Lyaeo castra subit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:250)
nuper ab extremo veniens equitatus Araxe terruit Antiochi muros, ipsumque decorae paene caput Syriae flammis hostilibus arsit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:322)
cum subiit par Roma mihi divisaque sumpsit aequales Aurora togas, Aegyptia rura in partem cessere novae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:40)
media Carthagine ductae barbara Sidoniae subeunt conubia matres;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:120)
nec vos, barbariem quamvis collegerit omnem, terreat.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:284)

SEARCH

MENU NAVIGATION