라틴어 문장 검색

Cum hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembris consilio communicato parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere, ipsi fascibus correptis Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 18장7)
Ea re cognita rursus in Nonas Februarias consilium caedis transtulerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 18장8)
tertio audiui uelut denuntiantes deos, faceret adulescens iam felicitatis suae finem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat.13)
quaerere tuos a tertio incipis.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 15:1)
sine, inquam, et iterum et tertio roget:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 13:13)
quaerere tuos a tertio incipis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.26)
circa nonam recrudescit mohs illa regnandi, redeunt pulsantes, redeunt summoventes;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 9:1)
tertio praecedit animam pecudis animus humanus, quia, sicut inferior est caro vitae, sic vita rationi, cuius assequendae substantiam nostram compotem deus artifex, ferinam vero impotem fecit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 8:3)
addis et causas, quibus hic liber nonus octo superiorum voluminibus accrescat:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 1:2)
Si recordaris, domine fili, hoc mihi iniunxeras, ut hic nonus libellus peculiariter tibi dictatus ceteris octo copularetur, quos ad Constantium scripsi, virum singularis ingenii, consilii salutaris, certe in tractatibus publicis ceteros eloquentes, seu diversa sive paria decernat, praestantioris facundiae dotibus antecellentem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 1:1)
Itaque maiestatis suae in urbem conlatae grande documentum nostra etiam aetate proposuit, cum Marco Aurelio apud Sirmium reipublicae exempto die sexto decimo Kalendarum Aprilium archigallus ille sanctissimus die nono Kalendarum earundem, quo sanguinem inpurum lacertos quoque castrando libabat, pro salute imperatoris Marci iam intercepti solita aeque imperia mandavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 4:1)
Sacrificant apud eam nonis Iuliis sacerdotes publici, XII.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 3:2)
HOC enim regnante rege beatus archiepiscopus Laurentius regnum caeleste conscendit, atque in ecclesia et monasterio sancti apostoli Petri iuxta prodecessorem suum Augustinum sepultus est die quarto Nonarum Februariarum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII.2)
Uenit autem Brittaniam Columba, regnante Pictis Bridio filio Meilochon, rege potentissimo, nono anno regni eius, gentemque illam uerbo et exemplo ad fidem Christi conuertit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IV. 1:4)
Cuius exemplis informati tempore illo religiosi quique uiri ac feminae consuetudinem fecerunt per totum annum, excepta remissione quinquagesimae paschalis, IIIIa et VIa sabbati ieiunium ad nonam usque horam protelare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION