라틴어 문장 검색

Nunc, o filii, aemulatores estote legis; et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장50)
Phinees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장54)
Et nunc clamemus in caelum, si miserebitur nostri et memor erit testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장10)
Inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quod sunt de genere Abraham.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장21)
Et hoc est exemplum scripturae: " Octava decima die Elul, anno centesimo septuagesimo secundo, anno tertio sub Simone sacerdote magno, in Asaramel,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장27)
Et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis et ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장48)
Et benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장2)
Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장4)
Nam fratres nostri, modico nunc dolore sustentato, sub Dei testamentum aeternae vitae reciderunt; tu vero iudicio Dei iustas superbiae tuae poenas exsolves.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장36)
et si non propter eos, sed tamen propter testamenta ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장15)
In vocabulorum scriptura si cui parum sibi constare videatur, quod supponenda et obtinet, inpar et comparare, adsumo et aspicere, alia huius modi typis invenerit edita, is meminerit codices me secutum esse hac in re maxime varios nec nisi magis veri similia assequi potuisse.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:5)
Quae ut secundum scripturam in indice adhibitam emendata habeantur peto.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 14:3)
Caesar Aegypto atque Alexandrea potitus reges constituit quos Ptolomaeus testamento scripserat atque obtestatus erat populum Romanum ne mutarentur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:1)
In testamento Ptolomaei patris heredes erant scripti ex duobus filiis maior et ex duabus filiabus ea, quae aetate antecedebat.
(카이사르, 내란기, 3권 108:5)
Haec uti fierent, per omnes deos perque foedera, quae Romae fecisset, eodem testamento Ptolomaeus populum Romanum obtestabatur.
(카이사르, 내란기, 3권 108:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION