라틴어 문장 검색

scilicet indomitos postquam stomachando lacertos barbara bellatrix inpenderat et iaculorum nube supervacuam lassaverat inrita dextram, cum ventosa levi cecidissent tela volatu, iactibus et vacuis hastilia fracta iacerent, vertitur ad capulum manus inproba et ense corusco conisa in plagam dextra sublimis ab aure erigitur, mediumque ferit librata cerebrum, aerea sed cocto cassis formata metallo tinnitum percussa refert aciemque retundit dura resultantem, frangit quoque vena rebellis inlisum chalybem, dum 1 cedere)nescia cassos excipit adsultus ferienti et tuta resistit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 134)
stupuit luis inproba castis heroum iugulis longe sua tela repelli;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1137)
quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 212)
Sed quid hoc quod timida subito egreditur Pythias?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 219)
Nam modo me intro ut corripui timidus, alio suspicans Morbo me visurum affectam ac sensi esse uxorem;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 35)
Ego pol quoque etiam timida sum, quum venit mihi in mentem quae sim, Ne nomen mihi quaesti obsiet;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 116)
Nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur Commeruisse culpam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 485)
Ita eum tum timidum ibi obstupefecit pudor.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 1109)
ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:15)
impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, suadet enim vesana fames, si forte fugacem conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret visceribus super accumbens, lavit inproba taeter ora cruor, sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:3)
addit se sociam, timidisque supervenit Aegle, - Aegle, Naiadum pulcherrima, - iamque videnti sanguineis frontem moris et tempora pingit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.12)
Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto, ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis, aut ut mutatos Terei narraverit artus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.44)
Iungentur iam grypes equis, aevoque sequenti cum canibus timidi venient ad pocula dammae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS15)
Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores versando terram experti, nihil inprobus anser Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris officiunt aut umbra nocet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:1)
Labor omnia vicit inprobus et duris urgens in rebus egestas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION