라틴어 문장 검색

"non pudet, o miseri, plebeio milite claros adtemptare duces ferroque lacessere gentem insignem titulis, veteres cui bellica virtus divitias peperit, laetos et gramine colles imperio calcare dedit?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 150)
Spiritus his titulis arcana recondita Mentis ambit et electos vocat in praecordia Sensus;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1242)
Quae cura patrum quaeve Quiritium plenis honorum muneribus tuas, Auguste, virtutes in aevum per titulos memoresque fastos aeternet, o, qua sol habitabilis inlustrat oras, maxime principum, quem legis expertes Latinae Vindelici didicere nuper quid Marte posses.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 141)
contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis non umquam pretio pluris licuisse, notante iudice quo nosti, populo, qui stultus honores saepe dat indignis et famae servit ineptus, qui stupet in titulis et imaginibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate3)
solidata metallo diriguit fragili saxumqtie liquabile facta stat mulier, sicut steterat prius, omnia servans caute sigillati longum salis effigiata, et decus et cultum frontemque oculosque comamque et flexam in tergum faciem paulumque relata menta retro, antiquae monumenta rigentia noxae, liquitur illa quidem salsis sudoribus uda, sed nulla ex fluido plenae dispendia formae sentit deliquio, quantumque armenta saporum attenuant saxum, tantum lambentibus umor sufficit attritamque cutem per damna reformat, hoc meruit titulo peccatrix femina sisti, infirmum fluidumque animum per lubrica solvens consilia et fragilis iussa ad caelestia, voti propositum contra non conmutabile servat Loth ingressus iter, nec moenia respicit alto in cinerem conlapsa rogo, populumque perustum et mores populi, tabularia, iura forumque, balnea, propolas, meritoria, templa, theatra, et circum cum plebe sua, madidasque popinas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1203)
cum prudens scelus ob titulos admittis inanis, stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:27)
denique cum M. Tullius etiam in ipsis librorum, quos hac de re primum scripserat, titulis Graeco nomine utatur, profecto non est verendum, ne temere videamur oratori maximo de nomine artis suae credidisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 207:3)
quod quidem adeo ex iis, qui praecepta dicendi tradiderunt, nemo dubitavit, ut etiam ipsis librorum titulis testatum sit, scriptos eos de arte rhetorica;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 270:1)
sunt tamen inscripti nomine Hermagorae libri, qui confirmant illam opinionem, sive falsus est titulus sive alius hic Hermagoras fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 78:1)
Omnes illos megistanas et satrapas et regem ipsum, ex quo Idomenei titulus petebatur, oblivio alta suppressit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 4:3)
Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:6)
Stare ante limen Callisti dominum suum vidi et eum, qui illi inpegerat titulum, qui inter reicula mancipia produxerat, aliis intrantibus excludi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 9:2)
Simus hoc titulo rusticiore contenti:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 38:5)
Quod et togatae tibi antiquae probabunt et inscriptus Dossenni monumento titulus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 7:2)
Deducta es in lupanar, accepisti locum, pretium constitutum est, titulus inscriptus est:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION