라틴어 문장 검색

Quod facillimum est, proba istas, quae voluptates vocantur, ubi transcenderant modum, poenas esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 27:3)
Illa vero efficacior est et altius penetrat, quae adiuvat ratione quod praecipit, quae adicit, quare quidque faciendum sit et quis facientem oboedientemque praeceptis fructus exspectet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 44:3)
Merum illud delectat, quod non innatat cibo, quod libere penetrat ad nervos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 6:5)
Dumque nimis citharam fraternaque carmina laudant, plus solito nevere manus, humanaque fata laudatum transcendit opus.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:27)
Chrysippus quoque, penes quem subtile illud acumen est et in imam penetrans veritatem, qui rei agendae causa loquitur et verbis non ultra, quam ad intellectum satis est, utitur, totum librum suum his ineptus replet, ita ut de ipso officio dandi, accipienda reddendi beneficii pauca admodum dicat ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 29:1)
ipsos tamen, qui tradiderunt illa, transcendimus, utique eos, qui prima elementa docuerunt, et quamvis sine illis nemo quicquam adsequi posset, non tamen, quantumcumque quis adsecutus est, infra illos est.
(세네카, 행복론, Liber III 157:3)
ingentis spiritus res est, cum Orientem Occidentemque lustraveris animo, quo etiam remota et solitudinibus interclusa penetrantur, cum tot animalia, tantam copiam rerum, quas natura beatissime fundit, adspexeris, emittere hanc dei vocem :
(세네카, 행복론, Liber VII 19:1)
dii istos deaeque perdant, quorum luxuria tam invidiosi imperii fines transcendit !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 64:6)
Mille sunt alia, in quibus pertinacia impedimentum omne transcendit ostenditque nihil esse difficile cuius sibi ipsa mens patientiam indiceret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 68:1)
qui penetrare in imum mare ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 68:5)
Vos domus formosa, tamquam nec ardere nec ruere possit, insolentes, vos opes, tamquam periculum omne transcenderint maioresque sint vobis quam quibus consumendis satis virium habeat fortuna, obstupefaciunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 139:2)
penetrare iussus solis aestivi plagas et adusta medius regna quae torret dies utrimque montes solvit ac rupto obice latam ruenti fecit Oceano viam.
(세네카, Hercules Furens 3:15)
hinc ampla vacuis spatia laxantur locis, in quae omne mersum penetrat humanum genus.
(세네카, Hercules Furens 10:10)
Natus Eurystheus properante partu iusserat mundi penetrare fundum:
(세네카, Hercules Furens 12:31)
ipsa quiddam plus luce perit, totae pariter plangite gentes, quarum saevos ille tyrannos iussit Stygias penetrare domos populisque madens ponere ferrum.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION