라틴어 문장 검색

haec omnia ut invitis, ita non adversantibus patriciis transacta, quia nondum in quemquam unum saeviebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 614:1)
tribuni plebi nec cum absentibus iis, qui senatus consultum fecerant, nec cum Appio, transacta re quod contenderent, fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 395:3)
qui summa moderatione ac lenitate per paucorum supplicium, quos sibimet ipsos conscisse mortem satis creditum est, transacta re, nequivere tamen consequi, ut non aegerrime id plebs ferret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 561:1)
inde inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum regulum Gallorum conloquio transacta res est, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 518:2)
transactumque ea temeritate bellum foret, ni duces continuissent militum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 422:1)
ei, etsi belli pars cum Sidicinis restabat, tamen, ut beneficio praevenirent desiderium plebis, de colonia deducenda Cales rettulerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 239:1)
itaque plenus minarum iraeque profectus in castra, cum maximis itineribus isset, non tamen praevenire famam adventus sui potuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 427:1)
quid enim aut sponsoribus in foedere opus esset aut obsidibus, ubi precatione res transigitur, per quem populum fiat quo minus legibus dictis stetur, ut eum ita Iuppiter feriat quemadmodum a fetialibus porcus feriatur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 62:1)
optimum visum est committere rem fortunae et transigere cum Publilio certamen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 175:1)
quibus suppliciter agentibus responsum est, nisi saepe bellum parantes pacem petissent Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 658:1)
Scipio, nisi in primo pavore priusquam colligerentur animi transacta res esset, lentiorem fore munitae urbis oppugnationem ratus, interrogat milites satin aequo animo paterentur ab altero cornu castra capta esse, se victores pelli a portis urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 607:1)
ad quem capiendum si luce palam iretur, quia haud dubie hostis breviore via praeventurus erat, nocte clam missi Numidae ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 289:2)
et Romae consules transactis rebus quae in urbe agendae erant movebant iam sese ad bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 431:1)
id quia tam trepide nuntiabant, maturandum Hannibal ratus, ne praevenirent Romani, profectus Arpis ad Tifata in veteribus castris super Capuam consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 152:1)
praevenit inceptum eorum Marcellus consul a primoribus accitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 167:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION