-
Quia enim perceptis caelestibus uerbis, clarescentibus quoque miraculis, uirtus ei diuinae cognitionis infunditur, eiusdem diuinitatis terrore refrenatur, ut praue agere metuat, ac totis desideriis ad aeternitatis gratiam uenire concupiscat.
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:12)
-
is cum primores civitatis, in quibus fratrem suum, ab avunculo interfectum audisset, neque in animo suo quicquam regi timendum neque in fortuna concupiscendum relinquere statuit, contemptuque tutus esse ubi in iure parum praesidii esset.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 573:3)
-
Pver Cui servitutem di danunt lenoniam puero, atque eidem si addunt turpitudinem, ne illi, quantum ego nunc corde conspicio meo, malam rem magnam multasque aerumnas danunt.
- (티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 11)
-
Haec eo libentius, Mela, fili carissime, refero, quia uideo animum tuum a ciuilibus officiis abhorrentem et ab omni ambitu auersum hoc unum concupiscentem, nihil concupiscere.
- (세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 3:4)
-
Reges et dominos habere debet, Qui se non habet atque concupiscit Quod reges dominique concupiscunt.
- (마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXVIII3)
-
Non enim, quia concupiscenda sunt, laudantur, sed concupiscuntur, quia laudata sunt, et cum singulorum error publicum fecerit, singulorum errorem facit publicus.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 29:3)
-
Erunt duo in carne una, qui turpitudinem nouercae, quae una caro cum patre fuit, reuelare praesumserit, profecto patris turpitudinem reuelauit.
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:4)
-
Quid autem refert scire me in eiusmodi periculis amicorum, si non magna me turpitudo insecutura est, de via esse recta declinandum, nisi id quoque me docuerit, quam putet magnam turpitudinem, et cum decessero de via, quousque degredi debeam?
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 16:1)
-
Quodsi nihil est tam contra naturam quam turpitudo (recta enim et convenientia et constantia natura desiderat aspernaturque contraria) nihilque tam secundum naturam quam utilitas, certe in eadem re utilitas et turpitudo esse non potest.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 43:3)
-
quid autem dici poterit, si turpitudinem non ipsam per se fugiendam esse statuemus, quo minus homines tenebras et solitudinem nacti nullo dedecore se abstineant, nisi eos per se foeditate sua turpitudo ipsa deterreat?
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 49:4)