라틴어 문장 검색

ferendam esse aut Cassii uiolentiam aut Bruti superbiam aut Pompei stultitiam.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 14:2)
intolerabilis in malo ingenio felicitas est nihilque cupientis magis accendit quam prosperae turpitudinis conscientia.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:2)
Illa vero timuit clamare pre turpitudine.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 8. Tertii sapientis secunda historia: Pallium 1:24)
Unice probo gaudeo admiror, quod castitatis adfectu contubernia fugis impudicorurn, praesertim quibus nihil pensi, nihil sancti est in appetendis garriendisque turpitudinibus quique, quod verbis inverecundis aurium publicarum reverentiam incestant, granditer sibi videntur facetiari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:1)
Non est hominis maior stultitia quam putare se amari ab his, quos ipse non diligat.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N27)
Bona turpitudo est, quae periclum vindicat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 076)
Contemni est gravius quam stultitiae percuti.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 12)
Facilitas nimia ad partem stultitiae rapit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 180)
Honesta turpitudo est pro causa bona.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 27)
Interdum habet stultitiae partem facilitas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 278)
Nimia concedendo interdum stultitia fit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 410)
Stultitia est insectari, quem omnes diligunt.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 736)
Itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor cum illam arcem omnium turpitudinum extruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam animadversionem veneris aedem superposuit et ad dedicationem edicto populum vocans non theatrum, sed veneris templum nuncupavit, cui subiecimus, inquit, gradus spectaculorum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:7)
Si et doctrinam saecularis litteraturae ut stultitiae apud deum deputatam aspernamur, satis praescribitur nobis et de illis speciebus spectaculorum, quae saeculari litteratura lusoriam vel agonisticam scaenam dispungunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:2)
Et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem reuelare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION