라틴어 문장 검색

Et ipsa reges subsannabit, tyrannis illudet; ipsa super omnem munitionem ridebit et comportabit aggerem et capiet eam.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장10)
Et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi pulverem et aurum ut lutum platearum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장3)
Convertimini ad munitionem, vincti spei; hodie quoque annuntians: Duplicia reddam tibi.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장12)
Et revertetur omnis terra in desertum, a Gabaa usque ad Remmon ad austrum Ierusalem, quae exaltabitur et habitabitur in loco suo, a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris, et usque ad portam Angulorum, et a turre Hananeel usque ad Torcularia regis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장10)
constituit proelia multa et obtinuit munitiones et interfecit reges terrae;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장2)
Et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis; et facta est illis in arcem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장33)
Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion per circuitum muros altos et turres firmas, ne quando venirent gentes et conculcarent ea, sicut antea fecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장60)
Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendam Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumaeae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장61)
Et congregatae sunt gentes, quae sunt in Galaad, adversus Israel, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos; et fugerunt in Datheman munitionem
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장9)
et parant venire et occupare munitionem, in quam confugimus, et Timotheus est dux exercitus eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장11)
Et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi; in crastinum constituerunt admovere ad munitiones et comprehendere et tollere omnes eos in una die.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장27)
et profectus est inde nocte, et ibant usque ad munitionem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장29)
Et factum est diluculo, cum levassent oculos suos, ecce populus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas et machinas, ut comprehenderent munitionem, et expugnabant eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장30)
Et turres ligneae super eos firmae, protectae super singulas bestias, praecinctae super eas machinis, et super singulas viri virtutis quattuor, qui pugnabant desuper, et Indus eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장37)
Et iuravit illis rex et principes. His condicionibus exierunt de munitione.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장61)

SEARCH

MENU NAVIGATION