라틴어 문장 검색

Cum tot sustineas et tanta negotia solus, res Italas armis tuteris, moribus ornes, legibus emendes, in publica commoda peccem, si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 11)
Creditur, ex medio quia res accersit, habere sudoris minimum, sed habet Comoedia tanto plus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautus quo pacto partis tutetur amantis ephebi, ut patris attenti, lenonis ut insidiosi, quantus sit Dossennus edacibus in parasitis, quam non adstricto percurrat pulpita socco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 161)
neque hanc (ut aliqui putabunt) festinationem meam sic quisquam calumnietur, tanquam eum, qui sit rhetori traditus, abducendum protinus a grammaticis putem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 13:3)
Ubi vero animis iudicum vis adferenda est et ab ipsa veri contemplatione abducenda mens, ibi proprium oratoris opus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 79:1)
sed illa quoque vocatur aversio, quae a proposita quaestione abducit audientem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 85:7)
cupio abducere, ut reddam suis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 104:11)
laeva a faucibus ac summo pectore abducere licet:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 292:1)
ante omnia ne, quod plerisque accidit, ab utilitate eum causae praesentis cupido laudis abducat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 145:3)
Neronis iturum se dixit, qui de ea re praesidiis abductis referundum censuerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 50장7)
reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducti eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 57장2)
Sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu quibus largiri insuesceret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 8장3)
pauci interiere, plerosque uelocitas et regio hostibus ignara tutata sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장6)
Dein duobus locis ex copia maxime idoneis vineas agere, [superque eas] aggerem iacere et super aggerem impositis turribus opus et administros tutari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장5)
mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장8)
Nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata sunt, omnia remouistis:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장83)

SEARCH

MENU NAVIGATION