라틴어 문장 검색

Antiochus imminebat quidem Aegypti regno, et pueritiam regis et inertiam tutorum spernens;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 304:1)
tutores et bellum adversus Antiochum parabant, quo vindicarent Coelen Syriam, et Romanis omnia pollicebantur ad Macedonicum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 306:2)
quibus splendore suo restituto Perpennam extemplo mittit ad conprehendendos amicos cognatosque regis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 397:1)
responde mihi, quid si adduco tuom cognatum huc a navi Naucratem, qui mecum una vectust una navi, atque is si denegat facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2454)
quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam meo.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2472)
Quin huc adducis meum cognatum Naucratem, testem quem dudum te adducturum dixeras, te huc non venisse?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 237)
Quid tu, malum, curas, utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 239)
omnium primum salutem dicito matri et patri et cognatis et si quem alium benevolentem videris;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 325)
contrivi diem, dum asto advocatus cuidam cognato meo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 33)
ei nunc alia ducendast domum, sua cognata Lemniensis, quae habitat hic in proxumo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 1127)
tum illic autem Lemnius propinquam uxorem duxit, cognatam suam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 315)
Quando habeo multos cognatos, quid opus est mihi liberis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1119)
mea bona in morte cognatis didam, inter eos partiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1121)
cognatos persuadere, amicos cogere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 340)
ad legionem cum ita , adminiclum eis danunt tum iam, aliquem cognatum suom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 227)

SEARCH

MENU NAVIGATION