라틴어 문장 검색

Quam iuvat inmites ventos audire cubantem Et dominam tenero continuisse sinu Aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster, Securum somnos igne iuvante sequi.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 120)
at non ego fallere doctus Tergebam umentes credulus usque genas.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 923)
o ego ne possim tales sentire dolores, quam mallem in gelidis montibus esse lapis, stare uel insanis cautes obnoxia uentis, naufraga quam uasti tunderet unda maris!
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 45)
uexit et Aeolios placidum per Nerea uentos, incultos adiit Laestrygonas Antiphatenque, nobilis Artacie gelida quos inrigat unda;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae19)
Testis mihi uictae fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax Pannonius, gelidas passim disiectus in Alpes, testis Arupinis et pauper natus in aruis, quem si quis uideat uetus ut non fregerit aetas, terna minus Pyliae miretur saecula famae:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae30)
Atque duae gelido uastantur frigore semper:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae45)
insignis annus hieme gelida ac nivosa fuit, adeo ut viae clausae, Tiberis innavigabilis fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 150:2)
et mox aqua levata vento cum super gelida montium iuga concreta esset, tantum nivosae grandinis deiecit ut omnibus omissis procumberent homines tegminibus suis magis obruti quam tecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 621:1)
nam neque ausuros per tam ardua atque iniqua loca subire eos et, si conarentur, vel parva manu prohiberi aut deturbari posse, nec quietos in radicibus montium gelidorum sedentes frigus aut inopiam laturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 242:1)
ipse - iam enim medium autumni erat - locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans victorem exercitum in hiberna maritimae orae reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 340:2)
gelidus derigvit id est gelidus factus deriguit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2591)
fit quoque ut e mundi transversis partibus aër alternis certo fluere alter tempore possit, qui queat aestivis solem detrudere signis brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem, et qui reiciat gelidis a frigoris umbris aestiferas usque in partis et fervida signa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:9)
ergo 'umentem' pro 'umidam', quia umens est quod facit umidum quod sit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 74)

SEARCH

MENU NAVIGATION