라틴어 문장 검색

labitur interea res et Babylonia fiunt unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident, scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi auro includuntur teriturque thalassina vestis adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 36:2)
eximia veste et victu convivia, ludi, pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur, ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat, aut cum conscius ipse animus se forte remordet desidiose agere aetatem lustrisque perire, aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit, quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis, aut nimium iactare oculos aliumve tueri quod putat in voltuque videt vestigia risus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 36:4)
denique amaracinum fugitat sus et timet omne unguentum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:8)
Nam quia numquam fas fuit Aegyptiis pecudibus aut sanguine sed precibus et ture solo placare deos, his autem duobus advenis hostiae erant ex more mactandae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 15:2)
Praeterea tum sedenti in transenna demissum Victoriae simulachrum cum machinato strepitu tonitruum coronam ei inponebat, tum venienti ture quasi deo supplicabatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 8:2)
Ludunt alea studiose, delibuti unguentis, scortis stipati.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 15:1)
funereas aris imponere flammas Gaudet, et accenso rapuit quae tura sepulcro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:9)
Sed dum tura ferunt, dum laurea serta Tonanti O miseri, quorum gemitus edere dolorem, Qui te non pleno pariter planxere theatro!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:17)
Non pretiosa petit cumulato ture sepulchra Pompeius, Fortuna, tuus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:10)
Tarpeiis qui saepe deis sua tura negarunt, Inclusum fusco venerentur cespite numen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:21)
Non illuc auro positi, nec ture sepulti Perveniunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:2)
Di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas, Aeneaeque mei, quos nunc Lavinia sedes Servat et Alba, lares, et quorum lucet in aris Ignis adhuc Phrygius, nullique adspecta virorum Pallas, in abstruso pignus memorabile templo, Gentis Iuleae vestris clarissimus aris Dat pia tura nepos, et vos in sede priori Rite vocat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:31)
Ignorat meritis dare munera, qui tibi librum Et qui miratur, Regule, tura dari.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXI2)
Festina tibi vindicem parare, Ne nigram cito raptus in culinam Cordylas madida tegas papyro Vel turis piperisve sis cucullus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, II2)
Unguentum, fateor, bonum dedisti Convivis here, sed nihil scidisti.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION