라틴어 문장 검색

Ipse animo infinita conplexus statuerat omni ad orientem maritima regione perdomita ex Syria petere Africam, Carthagini infensus, inde Numidiae solitudinibus peragratis cursum Gadis dirigere - ibi namque columnas Herculis esse fama vulgaverat - ,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 20:1)
Nam in Sapientia de sapientia legitur, quoniam infinitus thesaurus est hominibus, quo usi sunt, participes facti sunt amicitie Dei. 7.
(단테 알리기에리, Epistolae 92:7)
Et esset sic procedere in infinitum in causis agentibus, ut probatur in secundo Metaphysicorum. 56.
(단테 알리기에리, Epistolae 113:12)
Et sic aut erit processus in infinitum, quod esse non potest, aut oportebit devenire ad iudicem primum et summum, de cuius iudicio cuncta litigia dirimantur sive mediate sive inmediate:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 10:12)
in qua quidem ratione apparet unitatem voluntatum, que per uniformem motum datur intelligi, concordie radicem esse vel ipsam concordiam. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:17)
omnis concordia dependet ab unitate que est in voluntatibus;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:23)
ergo genus humanum optime se habens ab unitate que est in voluntatibus dependet. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:26)
Cum ergo scindere Imperium esset destruere ipsum, consistente Imperio in unitate Monarchie universalis, manifestum est quod Imperii auctoritate fungenti scindere Imperium non licet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:28)
Poterat tamen Imperator in patrocinium Ecclesie Patrimonium et alia deputare, inmoto semper superiori dominio, cuius unitas divisionem non patitur. 17.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:48)
In quantum vero sunt relativa quedam, ut patet, reducenda sunt vel ad invicem, si alterum subalternatur alteri vel in spetie comunicant per naturam relationis, vel ad aliquod tertium, ad quod reducantur tanquam ad comunem unitatem. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:23)
Braddockius, inter glandium plumbearum multitudinem infinitam ultro citroque volitantium, interritus permansit, suosque, ne loco cederent, neve terga verterent, vultu gestuque est hortatus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.81)
Caedes tam infinita facta, ut milites veterani, se stragem terribiliorem nunquam vidisse confiterentur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.40)
Deique optimi maximi infinitam sapientiam bonitatemque, alios justae dominationi addictos, obstrictos, deditos, aliis tradere statuisse;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.42)
Infinitae multitudinis nondum natae, ex hujusce exercitus virtute, fatum pendebit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.37)
Infinita heremi vastitas terret?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION