라틴어 문장 검색

Tempus autem, cum unum sit numero et non multiplicetur per multitudinem temporalium, oportet, quod per unum aliquid ad durationem temporalium omnium referatur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 4:2)
cum enim sit effectus caelestis circuli et similitudo quaedam ipsius, sicut forma ordinis alicuius similis est ipsi causae ordinis eiusdem – et in caelesti circulo quoad nos infinita consideranda sunt, sicut stellae in numero et specie et virtutibus et situs earum in circulo declivi et extra ipsum et distantiae et coniunctiones et quantitas anguli, sub quo indicit radius, et pars fortunae et gradus lucidi et umbrosi in puteis et in turribus existentes et huiusmodi infinita quoad nos, videbitur etiam, quod effectus eius a nobis sciri non possit.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 2:2)
Circuivit, inquit, cor meum, ut scirem impii laetitiam, et considerarem, et quaererem sapientiam, et numerum, et ut scirem per imperium laetitiam, et molestiam, et jactationem;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 4:20)
Nec superfluum putes quod poposcit, cum tibi exprimat paternae voluntatis consortium, in quo unitatis indicium, non incrementum est potestatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:49)
Masculina igitur generabat, qui in virum perfectum populos quos docebat, fidei gestiebat unitate concurrere, et in agnitione Filii Dei perfectam plenitudinis Christi tenere mensuram (Ephes.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:13)
Scriptum est enim in Numeris:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:19)
Plurimum tamen refert, et moralem aedificat affectum, si etiam numerum justorum simpliciter accipiamus prodesse populorum saluti.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:1)
Sed illud melius quod septimus numerus quietis et remissionis est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:11)
sed ad unitatem aptam et continentem, connexionemque validam cohibetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:6)
Unde graece dicitur, ---, quod disjuncta connectat, nexuque constringat indissolubili, ita ut naturali unitate sibi credas convenire.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:9)
Septena animalia munda utriusque sexus et bina immunda in arcam induci, quod septimus numerus sacer ac plenus sit, secus vero secundus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 1:1)
quia mundus et sacer septimus numerus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 2:5)
Secundus autem numerus non est plenus, quia divisus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 2:14)
Septimus autem numerus plenus, quia hebdomas, ut decas;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 2:16)
Admoniti sunt igitur homines vel ex numero dierum quibus mundus est conditus, quod conditorem suum non lacrymis solum et precatione, sed correctione morum reconciliare debuerant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION