라틴어 문장 검색

Nunc ergo per singulos decurram, tot ac tantos, novos, veteres, barbaros, Graecos, Romanos, peregrinos, captivos, adoptivos, proprios, communes, masculos, feminas, rusticos, urbanos, nauticos, militares?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 5:1)
Discurrere per cuncta et urbana et rustica loca, non equorum dorso, sed pedum incessu uectus, nisi si maior forte necessitas conpulisset, solebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V.8)
nam cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 538:1)
inde ad negotia urbana animum convertit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 557:2)
nullae deinde urbanae factiones fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 533:3)
circumitio ac cura aedilium plebi erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 72:2)
sic res Romana in antiquum statum rediit, secundaeque belli res extemplo urbanos motus excitaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 95:1)
Tarpeio A. Aternio consulibus, dies dicta est, Romilio ab C. Calvio Cicerone tribuno plebis, Veturio ab L. Alieno aedile plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 335:2)
Appi violentiam aptiorem rati ad comprimendos urbanos motus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 446:4)
et togae multifariam in castris visae maioris aliquanto quam erat speciem urbanae multitudinis fecerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 532:2)
Icilius ubi audivit tribunos militum in Aventino creatos, ne comitiorum militarium praerogativam urbana comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur, peritus rerum popularium imminensque ei potestati et ipse, priusquam iretur ad urbem, pari potestate eundem numerum ab suis creandum curat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 554:1)
et cum plebem hinc provocatione hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat, relatis quibusdam ex magno intervallo caerimoniis renovarunt, et cum religione inviolatos eos tum lege etiam fecerunt, sanciendo ut qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decemviris nocuisset, eius caput Iovi sacrum esset, familia ad aedem Cereris Liberi Liberaeque venum iret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 605:1)
institutum etiam ab iisdem consulibus ut senatus consulta in aedem Cereris ad aediles plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprimebantur vitiabanturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 612:2)
sunt qui iussu tribunorum aediles functos eo ministerio scribant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 639:2)
consules rebus urbanis compositis fundatoque plebis statu in provincias diversi abiere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 659:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION