라틴어 문장 검색

utrimque enixe oboeditum dictatori est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 286:5)
ita quattuor exercitus totidem munimenta planitiem in medio non parvis modo excursionibus ad proelia, sed vel ad explicandas utrimque acies satis patentem habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 291:1)
multa utrimque volnera, multa passim caedes est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 306:2)
quod ubi est factum, interclusi equites nec perrumpere eadem qua transierant posse, ibi maxime confertis hostibus qua viam fecerant, et consul legionesque Romanae cum quod tegumen modo omnis exercitus fuerat nusquam viderent, ne tot fortissimos viros interclusos opprimeret hostis, tendunt in quemcumque casum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 416:1)
is, cum pleraque castella oppugnata, superatas munitiones, utrimque invehi hostem nuntiaretur, in armis milites tenuit, si opus foret auxilio collegam dictitans ad se missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 98:1)
quodnam id ius esset agrum a possessoribus petere aut minari arma Romanis quaerentibus et quid in Etruria rei Gallis esset, cum illi se in armis ius ferre et omnia fortium virorum esse ferociter dicerent, accensis utrimque animis ad arma discurritur et proelium conseritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 400:1)
Romae interim plerumque obsidio segnis et utrimque silentium esse ad id tantum intentis Gallis ne quis hostium evadere inter stationes posset, cum repente iuvenis Romanus admiratione in se cives hostesque convertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 489:1)
inde intentiores utrimque custodiae esse, et apud Gallos, quia volgatum erat inter Veios Romamque nuntios commeare, et apud Romanos ab nocturni periculi memoria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 510:1)
quod cum simul utrimque factum esset ancepsque terror Etruscos circumstaret, et moenia summa vi oppugnari et intra moenia esse hostem viderent, porta se quae una forte non obsidebatur trepidi uno agmine eiecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 100:1)
et donec armati confertique abibant, peditum labor in persequendo fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 136:1)
his utrimque animis ad Alliam ventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 302:1)
itaque omnibus passim tectis agrorum vicisque etiam quibusdam exustis, non arbore frugifera, non satis in spem frugum relictis, omni quae extra moenia fuit hominum pecudumque praeda abacta Romam utrimque exercitus reducti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 328:1)
utrimque urgentur Latini;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 350:2)
ibi pari ferme utrimque spatio in medio pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 67:1)
multi utrimque cadunt, plures volnera accipiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 70:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION