라틴어 문장 검색

At mehercules narrabit quod quis voluerit, Oliva nobis propter fructum est gratior.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Arbores in deorum tutela.6)
Fame coacta vulpes alta in vinea Uvam appetebat summis saliens viribus;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De vulpe et uva.1)
Paratae erant lactucae singulae, cochleae ternae, ova bina, halica cum mulso et nive - nam hanc quoque computabis, immo hanc in primis quae perit in ferculo -, olivae betacei cucurbitae bulbi, alia mille non minus lauta.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 2:1)
Ipse cum maxime vindemias graciles quidem, uberiores tamen quam exspectaveram colligo, si colligere est non numquam decerpere uvam, torculum invisere, gustare de lacu mustum, obrepere urbanis, qui nunc rusticis praesunt meque notariis et lectoribus reliquerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 20 2:1)
Carpite de plenis pendentes vitibus uvas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1037)
Vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit, Dum cadet incurva falce resecta Ceres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 156)
Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis, Pomaque crudeli vellis acerba manu?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1410)
Terra ferax Cereris multoque feracior uvis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 163)
Carmine laesa Ceres sterilem vanescit in herbam, Deficiunt laesi carmine fontis aquae, Ilicibus glandes cantataque vitibus uva Decidit, et nullo poma movente fluunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 716)
iam deus in curru, quem summum texerat uvis, tigribus adiunctis aurea lora dabat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:381)
adferat aut uvas, aut quas Amaryllis amabat – at nunc castaneas non amat illa nuces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 15:2)
saepe sub autumnum, cum formosissimus annus, plenaque purpureo subrubet uva mero, cum modo frigoribus premimur, modo solvimur aestu, aëre non certo, corpora languor habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 25:1)
cultis bene Liber ab uvis provenit, et culto stat seges alta solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 21:3)
fallitur et multo custodis cura Lyaeo, illa vel Hispano lecta sit uva iugo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 135:1)
adiuvat in bello pacatae ramus olivae :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 123)

SEARCH

MENU NAVIGATION