라틴어 문장 검색

eadem ratio est horum quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia, cum aut duplicantur iteranturque verba aut leviter commutata ponuntur, aut ab eodem verbo ducitur oratio aut in idem coniicitur aut utrumque, aut adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur, aut continenter unum verbum non eadem sententia ponitur, aut cum similiter vel cadunt verba vel desinunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 39:1)
aut multis modis contrariis relata contraria, aut cum gradatim sursum versus reditur, aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur, aut cum aliquid praetereuntes, cur id faciamus, ostendimus, aut cum corrigimus ipsos quasi reprehendentes, aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel conquestionis, aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 40:1)
quae cum adesse debent, tum disponenda atque varianda sunt, ut auditorem, quod in fidibus fieri videmus, omni sono mulceant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 52:1)
mire namque cum variant orationem, tum excitant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 76:4)
interim variatur casibus haec et generibus retractatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 190:2)
adverbia quoque et pronomina variantur, hic illum vidi iuvenem, - bis senos cui nostra dies, - hic mihi responsum primus dedit ille petenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 207:1)
figura laboranti compositioni variata saepe succurrit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 374:4)
nisi forte histrionum multa circa voces easdem variare gestus potest, orandi minor vis, ut dicatur aliquid, post quod in eadem materia nihil dicendum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 207:1)
ars porro variandi cum gratiam praebet ac renovat aures, tum dicentem ipsa laboris mutatione reficit, ut standi, ambulandi, sedendi, iacendi vices sunt, nihilque eorum pati unum diu possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 191:2)
tertia in sententiis ipsis, in quibus secundum res et adtectus variantur omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 299:2)
Ibi commutatis ordinibus in dextro latere, quod proximum hostis erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit, inter manipulos funditores et sagittarios dispertit, equitatum omnem in cornibus locat, ac pauca pro tempore milites hortatus aciem, sicuti instruxerat, transuersis principiis in planum deducit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장12)
Sed quia diuersi redeuntes alius ab alia parte atque omnes idem significabant, consul incertus, quonam modo aciem instrueret, nullo ordine commutato aduersum omnia paratus ibidem opperitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장2)
Variatur cotidie iudicium et in contrarium vertitur ac plerisque agitur vita per lusum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 6:3)
Ceterum magna habebunt discrimina variante materia, quae modo latior est, modo angustior, modo inlustris, modo ignobilis, modo ad multos pertinens, modo ad paucos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 33:5)
Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refugerunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exinanita demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION