라틴어 문장 검색

nam ad fruges portandas currum draconibus iunxit deditque ei, quibus ille vectus orbem terrarum frugibus obseruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1914)
Romae quoque sacra huius deae plaustris vehi consueverant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1637)
vectis his, qui vehuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2061)
aut arguta lacus circumvolitavit hirundo, et bos suspiciens caelum - mirabile visu - naribus aerium patulis decerpsit odorem, nec tenuis formica cavis non evehit ova.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3756)
denique quid vesper serus vehat conclusio est, quae hoc continet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4611)
an memorem portus lucrinoque addita claustra in Baiano sinu Campaniae contra Puteolanam civitatem lacus sunt duo, Avernus et Lucrinus, qui olim propter copiam piscium vecti- galia magna praestabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1611)
"Signum sane crucis naturaliter visimus in navi, cum velis tumentibus vehitur, cum expansis palmulis labitur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:16)
Nam ut semel e Piraeo eloquentia evecta est, omnis peragravit insulas atque ita peregrinata tota Asia est, ut se externis oblineret moribus omnemque illam salubritatem Atticae dictionis et quasi sanitatem perderet ac loqui paene dedisceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 3:2)
Interim cum esset ei nuntiatum tempus esse, exisse in aedis eo colore et eis oculis, ut egisse causam, non commentatum putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 2:4)
addebat etiam idque ad rem pertinere putabat, scriptores illos male mulcatos exisse cum Galba;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 3:1)
sed in te intuens, Brute, doleo, cuius in adulescentiam per medias laudes quasi quadrigis vehentem transversa incurrit misera fortuna rei publicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 1:1)
- Hoc non videre, cuius generis onus navis vehat, id ad gubernatoris artem nil pertinere!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 103:2)
Nos grave certamen belli clademque tenemus, Graecia quam Troiae divino numine vexit, Omniaque e latis rerum vestigia terris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 67:6)
At mehercule ego (dicam enim ut sentio) quamvis amem ipse me tamen non audeo dicere pulchriorem esse me quam ille fuerit taurus qui vexit Europam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 78:1)
Scite enim Chrysippus, ut clipei causa involucrum vaginam autem gladii, sic praeter mundum cetera omnia aliorum causa esse generata, ut eas fruges atque fructus quos terra gignit animantium causa, animantes autem hominum, ut ecum vehendi causa arandi bovem venandi et custodiendi canem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION