라틴어 문장 검색

Ubi consilio habito, utrumne ultra progrediendum foret, an ibi opperiendi essent novi milites, quos ex Macedonia adventare constabat, Parmenio non alium locum proelio aptiorem esse censebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 7장 9:2)
Hic, quod in adversis rebus solet fieri, alius in alium culpam referebant, cum omnes verius de saevitia maris queri possent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 9:1)
Sacrum quoque, quod equidem dis minime cordi esse crediderim, multis saeculis intermissum repetendi auctores quidam erant, ut ingenuus puer Saturno immolaretur - quod sacrilegium verius quam sacrum Carthaginienses a conditoribus traditum usque ad excidium urbis suae fecisse dicuntur - , ac nisi seniores obstitissent, quorum consilio cuncta agebantur, humanitatem dira superstitio vicisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 26:1)
"Sin autem in illo fortunae gradu positum etiam venerari necesse erat, utrum, quaeso, quod non divinavi, reus sum, an impiorum amicis insontibus quoque moriendum est?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:60)
Auro argentoque vehicula eius onusta totis vicis stetisse, ac ne in viciniam quidem deversorii quemquam commilitonum receptum esse, sed per dispositos, quos supra somnum habebat, omnis procul relegatos, ne femina illa murmurantium inter se silentio verius quam sono excitaretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 4:1)
"Itaque, ut experiremur, utrumne vino gravatus effudisset illa an altiore concepta consilio, accersi eum placuit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 25:22)
"Utrumne imperio tuo finitimos hostes an amicos velis esse, considera."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:60)
"utrumne nos magnitudo beluarum an multitudo hostium terret?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:16)
"Pervelim scire, utrum, qui discedunt, an, qui retinentur, de me querantur."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 19:10)
fulsere vere candidi tibi soles.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 84)
cui cum sit viridissimo nupta flore puella (et puella tenellulo delicatior haedo, adservanda nigerrimis diligentius uvis), ludere hanc sinit ut libet, nec pili facit uni, nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus in fossa Liguri iacet suppernata securi, tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam talis iste meus stupor nil videt, nihil audit, ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 174)
at quibus cordi est quovis Sabinum pignore esse contendunt), sed seu Sabine sive verius Tiburs, fui libenter in tua suburbana villa malamque pectore expuli tussim, non immerenti quam mihi meus venter, dum sumptuosas adpeto, dedit, cenas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 442)
an vere fama susurrat grandia te medii tenta vorare viri?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 803)
Nulla potest mulier tantum se dicere amatam vere, quantum a me Lesbia amata mea es nulla fides ullo fuit unquam in foedere tanta quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 871)
di magni, facite ut vere promittere possit atque id sincere dicat et ex animo, ut liceat nobis tota perducere vita aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1092)

SEARCH

MENU NAVIGATION