라틴어 문장 검색

aut, quod est multo ineptius, compositionibus ambiguis, ut in illa controversia, in qua infamis amore filiae virginis pater raptam interrogat, a quo vitiata sit, quis te, inquit, rapuit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 116:1)
sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas quam feminas certum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 160:3)
namque eis, quae in exemplum adsumimus, subest natura et vera vis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 144:3)
quod et ipsum argumentum est subesse artem aliquam iuvarique ratione , cum idem docti facere illud, indocti inexercitatique non possimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 104:1)
collum diversa quidem, sed pari deformitate et contrahitur et tenditur, sed tenso subest et labor, tenuaturque vox ac fatigatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 229:2)
somnum isto loco vix tenebamus Fiducia igitur appareat et constantia, utique si auctoritas subest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 302:3)
et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit, efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 64:1)
Omnibus enim istis una virtus subest, quae animum rectum et indeclinabilem praestat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 13:6)
tamquam bona valitudo vitiata in malam transfertur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 23:4)
quid, cum somno vitiatur et quae ebrietas fuit, cruditas facta est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 21:4)
vitiatur enim exasperaturque sanitas mentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 26:2)
Alioquin ut scias subesse animis etiam in pessima abductis boni sensum nec ignorari turpe, sed neglegi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 12:1)
Nihil enim aeque et eloquentiam et omne aliud studium auribus deditum vitiavit quam popularis adsensio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 16:5)
illo vitiato hoc quoque adflatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 3:3)
Suberant illis multa vitia, quae species conspicui alicuius facti fulgorque celabat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION