라틴어 문장 검색

sed ego non de praestanti quadam et eximia, sed prope de vulgari et communi vi nunc disputo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 299:3)
si quae erunt mediocria, nam vitiosis nusquam esse oportet locum, in mediam turbam atque in gregem coniciantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 314:3)
Nam si quando id primum invenire volui, nullum mihi occurrit nisi aut exile aut nugatorium aut vulgare aut commune.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 315:2)
neque enim parvae neque usitatae neque vulgares admiratione aut omnino laude dignae videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:4)
istum audiens equidem sic iudicare soleo, quicquid aut addideris aut mutaris aut detraxeris, vitiosius et deterius futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 29:5)
Hic noster vulgaris orator, si minus erit doctus, at tamen in dicendo exercitatus, hac ipsa exercitatione communi istos quidem [nostros] verberabit neque se ab eis contemni ac despici sinet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 79:6)
illud rursus ipsum, quod tradunt isti, qui profitentur se dicendi magistros, non multum est maius quam illud vulgare ac forense:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 92:2)
non enim a me iam exspectari puto, ut moneam, ut caveatis, ne exilis, ne inculta sit vestra oratio, ne vulgaris, ne obsoleta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 97:2)
Nam ipsa ad ornandum praecepta, quae dantur, eius modi sunt, ut ea quivis vitiosissimus orator explicare possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 103:2)
mihi rerum forensium et communium vulgaris haec cognitio satis magna est ad eam, quam specto, eloquentiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:3)
'At enim vereor,' inquit Crassus 'ne haec aut difficiliora istis ad persequendum esse videantur aut, quia non traduntur in vulgari ista disciplina, nos ea maiora ac difficiliora videri velle vide- amur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 188:1)
Sed tamen huius generis demonstratio est et doctrina ipsa vulgaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 209:2)
Verba po- nenda sunt, quae vim habeant inlustrandi nec ab usu sint abhorrentia, gravia plena sonantia, iuncta facta cognominata, non vulgaria supralata in primisque translata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 2:3)
contrariam autem si probarint, fore uti multa vitiosa stulta iniqua contraria consequantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:2)
C.D. 19.21 Cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini ceterisque vitiosis animi partibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 50:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION