라틴어 문장 검색

ipse primus ita vovit, fecitque ante diem tertium nonas Quinctiles.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 363:2)
Marcellum aliae atque aliae obiectae animo religiones tenebant, in quibus quod, cum bello Gallico ad Clastidium aedem Honori et Virtuti vovisset, dedicatio eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia, si de caelo tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset, difficilis procuratio foret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 381:1)
neque enim duobus nisi certis deis rite una hostia fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 383:2)
Servilio consulibus fecerat et in quinquennium voverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 498:2)
tum dictator et fecit ludos et in insequens lustrum vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 498:3)
deis rite placatis dilectum consules habebant acrius intentiusque quam prioribus annis quisquam meminerat habitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 565:1)
Ibi referente P. Scipione senatus consultum factum est ut, quos ludos inter seditionem militarem in Hispania vovisset, ex ea pecunia quam ipse in aerarium detulisset faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 564:2)
quaerendum virum optimum in civitate esse qui rite hospitio acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 153:2)
consul principio pugnae aedem Fortunae Primigeniae vovit, si eo die hostes fudisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 504:3)
consulibus imperatum ut, priusquam ab urbe proficiscerentur, ludos magnos facerent quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum vovisset, si eodem statu res publica staret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 21:2)
et ut placatis dis omnia inciperent agerentque, ludos quos M. Claudio Marcello, T. Quinctio consulibus T. Manlius dictator quasque hostias maiores voverat, si per quinquennium res publica eodem statu fuisset, ut eos ludos consules, priusquam ad bellum proficiscerentur, facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 356:1)
ludi in circo per quadriduum facti hostiaeque quibus votae erant dis caesae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 357:1)
cum renuntiassent consules rem divinam rite peractam esse et precationi annuisse deos haruspices respondere laetaque exta fuisse et prolationem finium victoriamque et triumphum portendi, tum litterae Valerii Aureliique lectae et legati Atheniensium auditi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 46:1)
cum dilectum consules haberent pararentque quae ad bellum opus essent, civitas religiosa, in principiis maxime novorum bellorum, supplicationibus habitis iam et obsecratione circa omnia pulvinaria facta, ne quid praetermitteretur quod aliquando factum esset, ludos Iovi donumque vovere consulem, cui provincia Macedonia evenisset, iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 89:2)
moram voto publico Licinius pontifex maximus attulit, qui negavit ex incerta pecunia vovere licere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 91:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION