라틴어 문장 검색

Et ex aere quippe quod erat primitus, ad hoc productum est ipsum aes ut sigillabile esset, deinde ut quod aes sigillabile jam erat, sigillans fieret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:12)
Et hanc profecto de sole similitudinem illam esse existimo, qua in divinae Trinitatis assignatione Platonem usum esse commemorat, ut jam supra meminimus dudum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:1)
Eadem quippe aqua fontis et rivus primo fit, et postmodum stagnum, et sicut rivus ex fonte, sic stagnum ex rivo simul et fonte contrahit esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:5)
quorum quidem voluntatem tam impotentia ipsorum quam inscientia irrationabilem facit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:6)
Ut igitur bona Dei voluntas erga quaelibet facienda vel disponenda omnino ratione praedicta demonstretur, ex Patre et Filio, sicut praedictum est, procedere Spiritus sanctus perhibetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:7)
Sicut ergo sigillans eo ipso quo sigillans est in alterum quiddam mollius cui imprimitur procedit, ut videlicet ejus imaginis, quae in ipsa ejus substantia jam erat, formam illi tribuat, sic Spiritus sanctus donorum suorum distributione nobis infusus imaginem Dei deletam in nobis reformat, ut juxta Apostolum, conformes efficiamur imaginis Filii Dei (Rom. VIII, 29), id est Christo, ut sequamur vestigia ejus qui peccatum non fecit (I Petr.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:12)
Non enim hoc pronomen quod est sui, relationem facere potest recte, nisi ubi res eadem non essentialitate tantum, sed etiam proprietate nititur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:4)
Quod praecipio tibi, hoc tantum Domino facias, nec quidquam addas vel minuas (Deut.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:2)
Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:16)
Spiritus, inquit, sanctus, a Patre et Filio non factus, non creatus, nec genitus, sed procedens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:3)
Quippe qui omnia in sapientia facit ac disponit, in hac ipsa sapientia sua Spiritum tribuit suorum distributorem donorum, non improvide vel inconsiderate.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:15)
XVI. Sed et si quis illam philosophicam Platonicae rationis considerationem altius inspiciat, quae videlicet de Deo opifice ad similitudinem quamdam solertis opificis vel artificis agit, praemeditantis scilicet et deliberantis ea quae facturus est, ne quid inconvenienter componat, et prius singula ratione, quam opere formantis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 57:1)
Omnia in sapientia fecisti (Psal.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:8)
Quod si et in haec ipsa quoque sensuum experimenta necessaria videntur, ut videlicet a sensibilibus ad intelligibilia duceretur, facile etiam erat, ut omnium optimus conditor atque dispensator Deus, per ea quae tam mirabiliter et facit et ordinat, ex ipsis suis quantus sit operibus indicaret, quia et per qualitatem operum quae videntur, absentis artificis industriam dijudicamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:6)
Si enim, inquit, ratione tantum potuerunt scire ut possent existimare saeculum, quomodo ipsius mundi Deum et Creatorem non facilius invenerunt?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION