라틴어 문장 검색

iacere tam diu inritas actiones quae de suis commodis ferrentur, cum interim de sanguine ac supplicio suo latam legem confestim exerceri et tantam vim habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 562:1)
aptissimum tempus fuerat vindicatis seditionibus delenimentum animis Bolani agri divisionem obici, quo facto minuissent desiderium agrariae legis quae possesso per iniuriam agro publico patres pellebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 563:1)
is cum principio statim anni, velut pensum nominis familiaeque, seditiones agrariis legibus promulgandis cieret, pestilentia coorta, minacior tamen quam perniciosior, cogitationes hominum a foro certaminibusque publicis ad domum curamque corporum nutriendorum avertit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 569:1)
ad quorum famam hostium - iam enim in Latinum Hernicumque transcenderant agrum - dilectum habentem Valerium consulem M. Menenius tribunus plebis, legis agrariae lator, cum impediret auxilioque tribuni nemo invitus sacramento diceret, repente nuntiatur arcem Carventanam ab hostibus occupatam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 578:1)
ea ignominia accepta cum apud patres invidiae Menenio fuit, tum ceteris tribunis, iam ante praeparatis intercessoribus legis agrariae, praebuit iustiorem causam resistendi collegae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 580:1)
auctores fuisse tam liberi populo suffragii Icilios accipio, ex familia infestissima patribus tres in eum annum tribunos plebis creatos, multarum magnarumque rerum molem avidissimo ad ea populo ostentantes, cum adfirmassent nihil se moturos si ne quaestoriis quidem comitiis, quae sola promiscua plebei patribusque reliquisset senatus, satis animi populo esset ad id quod tam diu vellent et per leges liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 594:1)
interim patricii soluti legum magistratuumque viverent verecundia, per se quoque tribuni agerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 622:1)
haec cum in sermonibus contionibusque interdum agitantes avertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus ferundae legis quam si subiecta invidiae esset antiquari apparebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 650:1)
et lege perlata de indicendo Veientibus bello exercitum magna ex parte voluntarium novi tribuni militum consulari potestate Veios duxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 672:1)
LEX de conubio patrum et plebis a tribunis contentione magna patrihus repugnantibus perlata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha1)
reliquum est ut quae hic vociferantur, eadem in castris et apud milites agant et exercitus corrumpant ducibusque parere non patiantur, quoniam ea demum Romae libertas est, non senatum, non magistratus, non leges, non mores maiorum, non instituta patrum, non disciplinam vereri militiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 74:1)
postquam obtineri non poterat, tamen labefactandae legis causa effectum est ut cooptarentur tribuni plebis C. Lacerius et M. Acutius, haud dubie patriciorum opibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 120:2)
Trebonius esset, qui nomini ac familiae debitum praestare videretur Treboniae legis patrocinium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 121:2)
is quod petissent patres quondam primo incepto repulsi, tandem tribunos militum expugnasse ait vociferans legem Treboniam sublatam et cooptatos tribunos plebis non suffragiis populi sed imperio patriciorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 122:1)
eripi sacratas leges, extorqueri tribuniciam potestatem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 122:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION