라틴어 문장 검색

quid hos aliud placavit nisi quod luctum et maerorem esse non putabant viri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 71:1)
ergo id, quod alii rectum opinantes aegritudini se solent dedere, id hi turpe putantes aegritudinem reppulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 71:2)
natura adfert dolorem, cui quidem Crantor, inquiunt, vester cedendum putat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 71:6)
qui alterius mortem aequo animo ferant, eos putant vituperandos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 72:8)
sunt qui unum officium consolantis putent malum illud omnino non esse, ut Cleanthi placet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 76:1)
sunt qui satis putent ostendere nihil inopinati accidisse, nihil mali.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 76:4)
Chrysippus autem caput esse censet in consolando detrahere illam opinionem maerentis, qua se officio fungi putet iusto atque debito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 76:5)
magnum opus est probare maerenti illum suo iudicio et, quod se ita putet oportere facere, maerere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 79:8)
tu enim de sapiente quaesieras, cui aut malum videri nullum potest, quod vacet turpitudine, aut ita parvum malum, ut id obruatur sapientia vixque appareat, qui nihil opinione adfingat adsumatque ad aegritudinem nec id putet esse rectum, se quam maxume excruciari luctuque confici, quo pravius nihil esse possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 80:2)
quis enim est qui putet, cum floreret in Italia Graecia potentissumis et maximis urbibus, ea quae magna dicta est, in isque primum ipsius Pythagorae, deinde postea Pythagoreorum tantum nomen esset, nostrorum hominum ad eorum doctissimas voces aures clausas fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 2:4)
quae praetereo, ne ea, quae repperisse ipsi putamur, aliunde didicisse videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 4:6)
post Amafinium autem multi eiusdem aemuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam occupaverunt, quodque maxumum argumentum est non dici illa subtiliter, quod et tam facile ediscantur et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinae putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 7:1)
ita esse quattuor, ex bonis libidinem et laetitiam, ut sit laetitia praesentium bonorum, libido futurorum, ex malis metum et aegritudinem nasci censent, metum futuris, aegritudinem praesentibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 11:6)
id cum constanter prudenterque fit, eius modi adpetitionem Stoici βούλησιν appellant, nos appellemus voluntatem, eam illi putant in solo esse sapiente;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 12:4)
est ergo aegritudo opinio recens mali praesentis, in quo demitti contrahique animo rectum esse videatur, laetitia opinio recens boni praesentis, in quo ecferri rectum esse videatur, metus opinio impendentis mali, quod intolerabile esse videatur, libido opinio venturi boni, quod sit ex usu iam praesens esse atque adesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 14:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION