라틴어 문장 검색

" Stagna tamen timeat nec carpat ab arbore flores, et frutices omnes corpus putet esse deorum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 34:8)
Illa quidem primo nullos intellegit ignes nec peccare putat, quod saepius oscula iungat, quod sua fraterno circumdet bracchia collo, mendacique diu pietatis fallitur umbra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 42:5)
ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam, quamvis intus erat furor igneus, omnia feci (sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem, pugnavique diu violenta Cupidinis arma effugere infelix et plus, quam ferre puellam posse putes, ego dura tuli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:6)
coniugium pactaeque exspectat tempora taedae quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:3)
Oscula dat reddique putat loquiturque tenetque, et credit tactis digitos insidere membris, et metuit, pressos veniat ne livor in artus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:9)
Quid quod amat tantique putat conubia nostra, ut pereat, si me fors illi dura negarit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:8)
Posse putes illos sicco freta radere passu et segetis canae stantes percurrere aristas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:2)
pectus quoque robora fiunt, robora sunt umeri, porrectaque bracchia veros esse putes ramos, et non fallere putando.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:5)
Hesperidas donasse putes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 14:10)
"Forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes terret aves, semper pennas habuisse putetis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 37:1)
Iam tum mihi currere visus plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 40:7)
quod Thebae cecidere, meum est, me credite Lesbon, me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes, et Scyrum cepisse, mea concussa putate procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra, utque alias taceam, qui saevum perdere posset Hectora, nempe dedi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 17:3)
Ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis se putat, oblitus regisque ducumque meique, nonus in officio et praelatus munere sortis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 24:3)
Per spes nunc socias casuraque moenia Troum perque deos oro, quos hosti nuper ademi, per siquid superest, quod sit sapienter agendum, siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est, si Troiae fatis aliquid restare putatis, este mei memores!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 32:4)
Quis posse putaret felicem Priamum post diruta Pergama dici?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION