라틴어 문장 검색

At hi quidem, ut populi Romani aetas est, senes, ut Atheniensium saecula numerantur, adulescentes debent videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 1:3)
si quidem non infra superiorem Lycurgum fuit, a quo est disciplina Lacedaemoniorum astricta legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 2:4)
si quidem uterque cum civis egregius fuisset, populi ingrati pulsus iniuria se ad hostis contulit conatumque iracundiae suae morte sedavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 4:1)
quoniam quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut aliquid dicere possint argutius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장2)
et Graeciae quidem oratorum partus atque fontis vides, ad nostrorum annalium rationem veteres, ad ipsorum sane re- centes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 1:1)
Menelaum ipsum dulcem ilium quidem tradit Homerus, sed pauca dicentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 2:4)
Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo, qui post decemviralem invidiam plebem in patres incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 2:2)
quem vero exstet et de quo sit memoriae proditum eloquen- tem fuisse et ita esse habitum, primus est M. Cornelius Cethegus, cuius eloquentiae est auctor et idoneus quidem mea sententia Q. Ennius, praesertim cum et ipse eum audi- verit et scribat de mortuo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장1)
additur orator Cornelius suaviloquenti ore Cethegus Marcus Tuditano conlega Marci filius - et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima - is dictust ollis popularibus olim, qui tum vivebant homines atque aevum agitabant, flos delibatus populi - probe vero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 1:2)
nec vero habeo quemquam antiquiorem, cuius quidem scripta pro- ferenda putem, nisi quem Appi Caeci oratio haec ipsa de Pyrrho et non nullae mortuorum laudationes forte delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장1)
et hercules eae quidem exstant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 1:1)
catonem vero quis nostro- rum oratorum, qui quidem nunc sunt, legit ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 1:1)
Refertae sunt orationes amplius centum quinquaginta, quas quidem adhuc invenerim et legerim, et verbis et rebus inlustribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 1:10)
sed ea in nostris inscitia est, quod hi ipsi, qui in Graecis antiquitate delectantur eaque subtilitate, quam Atticam appellant, hanc in Catone ne noverunt quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 3:1)
Sapienter id quidem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION