라틴어 문장 검색

sed reliquis quoque rebus quas modo enumeravi quam- quam in his nulla species virtutis est, tamen interdum confirmatur fides, si aut ars quaedam adhibetur - magna est enim vis ad persuadendum scientiae - aut usus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 3:1)
Quae autem virtute fidem faciunt ea bipertita sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 2:5)
Deorum enim virtus natura excellit, hominum autem industria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 2:7)
in homine virtutis opinio valet plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 4:1)
Opinio est autem non modo eos virtutem habere qui habeant, sed eos etiam qui habere videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 4:2)
ut cum quaeritur, natura an doctrina possit effici virtus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 4:16)
docet enim ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말6)
quid loquar dere militari inqua cum virtute nostri multum va luerunt tum plus &iam disci plina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말170)
quę tanta constantia magnitudo animi probitas fides quę tam excellens inomni gene re virtus inullis fuit ut sit cummaioribus nostris comparanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말174)
in qua cum virtute nostri multum valuerunt, tum plus etiam disciplina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 2:3)
quae enim tanta gravitas, quae tanta constantia, magnitudo animi, probitas, fides, quae tam excellens in omni genere virtus in ullis fuit, ut sit cum maioribus nostris comparanda?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 2:5)
quamquam est in Originibus solitos esse in epulis canere convivas ad tibicinem de clarorum hominum virtutibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 3:8)
hinc Liber Semela natus eademque famae celebritate Tyndaridae fratres, qui non modo adiutores in proeliis victoriae populi Romani, sed etiam nuntii fuisse perhibentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 28:2)
Quodsi omnium consensus naturae vox est, omnesque qui ubique sunt consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat qui vita cesserint, nobis quoque idem existimandum est, et si, quorum aut ingenio aut virtute animus excellit, eos arbitrabimur, quia natura optima sint, cernere naturae vim maxume, veri simile est, cum optumus quisque maxume posteritati serviat, esse aliquid, cuius is post mortem sensum sit habiturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 34:1)
Macte virtute!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION