라틴어 문장 검색

Postumium Albinum et Q. Marcium Philippum consules ab exercitu bellorumque et provinciarum cura ad intestinae coniurationis vindictam avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 83:2)
consulibus ambobus quaestio de clandestinis coniurationibus decreta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 85:1)
tandem indicium hoc maxime modo ad Postumium consulem pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 92:3)
adulescens inde ad Aebutiam se amitam contulit, causamque ei, cur esset a matre eiectus, narravit, deinde ex auctoritate eius postero die ad consulem Postumium arbitris remotis rem detulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 112:1)
consul post diem tertium redire ad se iussum dimisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 113:1)
Aebutia accita ad Sulpiciam venit et consul paulo post, velut forte intervenisset, sermonem de Aebutio fratris eius filio infert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 115:1)
satis exploratum de Aebutio ratus consul non vanum auctorem esse, Aebutia dimissa socrum rogat ut Hispalam indidem ex Aventino libertinam, non ignotam viciniae, arcesseret ad sese:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 118:1)
ad cuius nuntium perturbata Hispala, quod ad tam nobilem et gravem feminam ignara causae arcesseretur, postquam lictores in vestibulo turbamque consularem et consulem ipsum conspexit, prope exanimata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 119:1)
in interiorem partem aedium abductam socru adhibita consul, si vera dicere inducere in animum posset, negat perturbari debere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 120:1)
iam id ipsum consul laudare, quod initiatam se non infitiaretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 124:1)
Postumius accensus ira tum quoque ait cum Aebutio se amatore cavillari credere, non in domo gravissimae feminae et cum consule loqui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 129:1)
itaque hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra Italiam aliquo ablegarent, ubi reliquum vitae degere tuto posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 132:1)
bono animo esse iubere eam consul et sibi curae fore dicere ut Romae tuto habitaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 133:1)
consul rogat socrum ut aliquam partem aedium vacuam faceret quo Hispala immigraret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 143:1)
res omnes extemplo translatae et familia arcessita, et Aebutius migrare ad consulis clientem iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 144:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION