라틴어 문장 검색

sic mentem hominis, quamvis eam non videas, ut deum non vides, tamen, ut deum adgnoscis ex operibus eius, sic ex memoria rerum et inventione et celeritate motus omnique pulchritudine virtutis vim divinam mentis adgnoscito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 69:2)
quare licet etiam mortalem esse animum iudicantem aeterna moliri, non gloriae cupiditate, quam sensurus non sis, sed virtutis, quam necessario gloria, etiamsi tu id non agas, consequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 90:1)
- totamque vim bene vivendi in animi robore ac magnitudine et in omnium rerum humanarum contemptione ac despicientia et in omni virtute ponamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 94:2)
Sed quid ego Socratem aut Theramenem, praestantis viros virtutis et sapientiae gloria, commemoro, cum Lacedaemonius quidam, cuius ne nomen quidem proditum est, mortem tantopere contempserit, ut, cum ad eam duceretur damnatus ab ephoris et esset voltu hilari atque laeto dixissetque ei quidam inimicus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 99:4)
nemo parum diu vixit, qui virtutis perfectae perfecto functus est munere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 108:3)
etsi enim nihil habet in se gloria cur expetatur, tamen virtutem tamquam umbra sequitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 108:9)
non possum autem dicere, quoquo modo hoc accipietur, Lycurgum Solonem legum et publicae disciplinae carere gloria, Themistoclem Epaminondam bellicae virtutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 109:2)
ergo id quod natura ipsa et quaedam generosa virtus statim respuit, ne scilicet dolorem summum malum diceres oppositoque dedecore sententia depellerere, in eo magistra vitae philosophia tot saecula permanet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 16:1)
sic ad malam domesticam disciplinam vitamque umbratilem et delicatam cum accesserunt etiam poëtae, nervos omnis virtutis elidunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 27:2)
virtutis magistri, philosophi, inventi sunt, qui summum malum dolorem dicerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 28:1)
numquam quicquam inquit ad beate quidem vivendum, quod est in una virtute positum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 29:10)
hoc posito et verborum concertatione sublata tantum tamen excellet illud quod recte amplexantur isti, quod honestum, quod rectum, quod decorum appellamus, quod idem interdum virtutis nomine amplectimur, ut omnia praeterea, quae bona corporis et fortunae putantur, perexigua et minuta videantur, ne malum quidem ullum, nec si in unum locum conlata omnia sint, cum turpitudinis malo comparanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 30:7)
nam dum tibi turpe nec dignum viro videbitur gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, dum honestas, dum dignitas, dum decus aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet profecto virtuti dolor et animi inductione languescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:2)
Aut enim nulla virtus est aut contemnendus omnis dolor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:3)
prudentiamne vis esse, sine qua ne intellegi quidem ulla virtus potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION