라틴어 문장 검색

etiam, si quid obiiciendum erit, officium est patroni, ut id filio invito, sed fide cogente facere credatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 66:2)
ut inter eos non forensem contentionem, sed disputationem crederes incidisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 71:2)
nam Cicero quodam loco scribit, id esse optimum, quod, cum te facile credideris consequi imitatione, non possis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 93:2)
ex quibus imperiti se posse consequi credent, neutrum, qui intelligunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 94:5)
ex hoc Simonidis facto notatum videtur, iuvari memoriam signatis animo sedibus, idque credere suo quisque experimento potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 112:1)
hoc facto, cum est repetenda memoria, incipiunt ab initio loca haec recensere, et quod cuique crediderunt reposcunt, ut eorum imagine admonentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 115:3)
habenda tamen fides est vel in hoc ut, qui crediderit, et speret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 146:3)
quodsi in rebus, quas fictas esse scimus et inanes, tantum potest, ut iram, lacrimas, sollicitudinem adferat, quanto plus valeat necesse est, ubi et credimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 152:1)
nostro labori dent veniam, qui nihil credimus esse perfectum, nisi ubi natura cura iuvetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 158:2)
adeo, fulgor ille sinistras imagines reddat, suis demum oculis credidit, quod efficeret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 215:2)
hoc modo coepisse Demosthenen credo in illo pro Ctesiphonte timido summissoque principio, sic formatam Ciceronis manum, cum diceret:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 244:1)
femur ferire, quod Athenis primus fecisse creditur Cleon, et usitatum est et decet et excitat . idque in Calidio Cicero desiderat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 270:1)
namque in his omnibus et vis illa dicendi solvitur et frigescit adfectus et iudex parum sibi praestari reverentiae credit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 280:1)
mox velut aura sollicitante provecti longius, dum tamen nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata praecipimus, nec adhuc a litore procul videbamur et multos circa velut iisdem se ventis credere ausos habebamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 3:3)
mihi enim nec Demosthenes tam gravi morum dignus videtur invidia, ut omnia, quae in eum ab inimicis congesta sunt, credam, cum et pulcherrima eius in re publica consilia et finem vitae clarum legam, nec Marco Tullio defuisse video in ulla parte civis optimi voluntatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION