라틴어 문장 검색

censuit autem senatus gratias consuli agendas quod eam rem et cum singulari cura et sine ullo tumultu investigasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 146:1)
quaestionem deinde de Bacchanalibus sacrisque nocturnis extra ordinem consulibus mandant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 147:1)
sacerdotes eorum sacrorum, seu viri seu feminae essent, non Romae modo sed per omnia fora et conciliabula conquiri, ut in consulum potestate essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 148:1)
edici praeterea in urbe Roma et per totam Italiam edicta mitti, ne quis qui Bacchis initiatus esset coisse aut convenisse sacrorum causa velit, neu quid talis rei divinae fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 148:2)
consules aedilibus curulibus imperarunt ut sacerdotes eius sacri omnes conquirerent, comprehensosque libero conclavi ad quaestionem servarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 150:2)
nisi praecavetis, Quirites, iam huic diurnae, legitime ab consule vocatae, par nocturna contio esse poterit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 171:1)
adducti ad consules fassique de se nullam moram iudicio fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 188:3)
ceterum tanta fuga ex urbe facta erat ut, quia multis actiones et res peribant, cogerentur praetores T. Maenius et M. Licinius per senatum res in diem tricesimum differre, donec quaestiones a consulibus perficerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 190:1)
eadem solitudo, quia Romae non respondebant nec inveniebantur, quorum nomina delata erant, coegit consules circa fora proficisci ibique quaerere et iudicia exercere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 191:1)
datum deinde consulibus negotium est ut omnia Bacchanalia Romae primum, deinde per totam Italiam diruerent, extra quam si qua ibi vetusta ara aut signum consecratum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 196:1)
utique consul cum tribunis plebis ageret, ut ad plebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Aebutio emerita stipendia essent, ne invitus militaret neve censor ei invito equum publicum assignaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 203:1)
utique consules praetoresque, qui nunc essent quive postea futuri essent, curarent ne quid ei mulieri iniuriae fieret, utique tuto esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 205:1)
de ceterorum indicum impunitate praemiisque consulibus permissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 206:2)
exercitus acceperunt quos priore anno C. Flaminius et M. Aemilius consules habuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 209:2)
itaque consules, dum ipsi quaestionibus impediebantur, T. Maenium dilectui habendo praefecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 211:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION